Latin
608.5 to 608.7
Ficino, Opera omnia 608.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui sine mente &possidet multa &utitur, tanto laeditur magis quam possidet, plura quibusue abutitur. Sane qui insipiens, quo minus agit, minus errat. Minus errans, minus etiam male agit. Minus autem male agens est miser. Agit certe minus, si pauper sit, quam si diues, si debilis quam si robustus, ti midus quam audax, piger quam uigil, tardus quam uelox, hebes quam sagax. Itaque nulla eorum, quae in superioribus bona nuncupabantur, per se bona sunt. Nam si illis inscitia praesit, tanto deteriora sunt, quam eorum contraria, quanto uberius improbo duci admi nicula scelerum possunt suppeditare, sin autem prudentia sapientiaque illi praesideant, tum denique meliora. Ipsa tamen per se neque bona sunt neque mala, sapienti siquidem uiro tam aduersa, quàm prospera denique euadunt, utilia recte utrisque utenti, insipienti uero contra. Sola igitur ex omnibus rebus nostris sapientia per se bonum est, sola insipientia per se malum. Cùm ergo omnes felices esse uelimus, felicitasque absque recto rerum usu haberi non possit, rectum uerò rerum usum scientia praebeat, caeteris omnibus praetermissis omni cum Philosophiae plenitudine tum pietatis studio niti quisque debet, ut quàm sa pientissimus fiat, sic enim animus noster Deo, qui sapientia ipsa est, euadit similimus, in qua quidem similitudine summum Plato consistere gradum beatitudinis arbitratur. Imitatio utilior est, quàm lectio. Marsilius Ficinus Amerigo Bencio uiro Magnifico. Acepi hodie tuo nomine Graecos Platonis nostri Dialogos, munus certem magnificum, animo tuo dignum, meo gratissimum. Gratias tibi ago magnas.