Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 609-2
Unproofread scanNot analysed yet
lio Academiam nostram tanquam medicum tuum salatauisses, citharę sonum cantumque hymnorum postulasti à nobis, &impetrasti. Deinde multa sparsim in nostra illa Theologia legisti. Noli Francisce mirari, quòd medicinam lyramque cum Theologiae studijs misceamus. Meminisse debes, quum philosophiae sis deditus, naturam in nobis corpus &spiritum cum anima coniunxisse. Corpus quidem reme dijs medicinae curatur. Spiritus autem qui aereus sanguinis uaporem, &quasi quidam animae corporisque nodus, aereis quoque odoribus sonisque &cantibus temperatur, &alitur. Animus denique tanquam diuinus diuinis Theologiae mysterijs expiatur. Apud naturam unum quiddam est ex anima &corpore, spirituque compositum. Apud Aegyptios sacerdotes una eademque facultas erat, pharmacis fidibus, mysterijs occupata. Vtinam hanc naturalem &Aegyptiam facultatem tam foeliciter assequamur, quàm obnixè libenterque sectamur. Sed de his in praesentia satis. Iussisti heri ut prouerbium illud meum Academiae parietibus undique inscriptum, tibi transcriberem. Accipe, à bono in bonum omnia diriguntur. Laetus impraesens. Neque censum existimes, neque appetas dignitatem, fuge excessum, fuge negotia, laetus impraesens. Vale. Dialogus inter Deum &animam Theologicus. Marsilius Ficinus Michaeli Mercato Miniatensi dilecto conphilosopho suo. S. D. Aepe de moralibus naturalibusque unà philosophati sumus, dilecte Michael, saepius de diuinis, memini autem te saepenumerò solitum dicere, mortalia usu com paranda esse, naturalia ratione quaerenda, diuina oratione à Deo petenda. Legi etiam apud Platonem nostrum, diuina ob uitae puritatem reuelari, potius quàm doctrina uerbisque doceri. Haec igitur, atque similia, quum sedulò cogitarem, coepi quandoque lugere animo. Vtpotè qui &rationi iam diffiderem, &nondum reuelationi confiderem. Ortus hinc est intimus quidam inter animam Deumque dialogus. Hunc audi, si placet, quamuis existimem te fortè propius iam, quàm nos alloqui Deum. DEVS. Misera quid tantùm luges anima mea, pone iam finem, ô filia, lachrymis. En adsum tibi pater tuus, adsum medicina salusque tua. ANIMA. O utinam meus mihi Pater aspiret. Ha si putarem posse tantum mihi munus obtingeree, ha quantum laetitia insanirem? Nunc uerò quo pacto fieri ualeat istud non uideo: neque enim qui mihi tantum extrinsecùs adest summus est Pater meus.