Latin
610.1 to 610.4
Ficino, Opera omnia 610.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ille siquidem naturae artifex, ut opinor, interius me etiam prolem suam genuit, quàm naturam suam, neque qui tantùm intrinsecus inest, summus est pater meus, ille siquidem maior me est, qui uerò intra me est, me est proculdubiò minor. Quo autem modo &intra simul, &extra me quicquam esse queat, ignoro. Hoc me hospes quicunque sis, hoc me grauiter angit, quòd sine patre meo uiuere nolim, &ipsum reperire posse diffido. DEVS. Pone finem, ô filia, lachrymis ne te afflictes, o filia, &non hospes est, qui tecum loquitur, sed domesticus familiarior tibi, quàm ipsa tibi. Adsum equidem tibi simul, &insum. Adsum equidem tibi, quia insum, insum tibi, quia tu es in me, quae nisi esses in me, non esses in te, imò omnino non esses. Pone finem, ô filia, lachrymis, ecce parens. Parens tuus quantum mole est omnium minimus, tantum uirtute est maximus omnium, &quoniam angustissimus est, est intra omnia, quoniam amplissimus extra omnia, ecce tibi adsum, &intus, &extra angustia maxima, minima amplitudo. Ecce, inquam, nónne uides? Coelum &terram ego impleo, &penetro, &contineo. Impleo, non impleor, quia ipsa sum plenitudo. Penetro, non penetror, quia ipsa sum penetrandi potestas. Contineo, non contineor, quia ipsa sum continendi facultas. Non impleor, ne indignus fuerim, quia ipsa copia sum. Non penetror, ne esse desinam, qui ipsum, esse sum. Non contineor, ne desinam esse Deus, qui infinitas ipsa sum. Ecce, nónne uides, ingredior per omnia non permixtus, ut &supergredi ualeam, qui excellentia ipsa sum. Supergredior omnia non disiunctus, ut simul &ingredi ualeam, &ingredi penitus, &unire, qui unio ipsa sum, per quam fiunt, per quam constant, quam appetunt omnia. Cur diffidis reperire parentem, o demens, non difficile reperitur ubi sim, siquidem in me sunt, ex me fiunt, per me seruantur quaelibet, semper ubique. Et infinita uirtute, per infinitum amplificor interuallum. Quin po tius nullo modo reperitur ubi non sim, per me quippe hoc ipsum ubi est, diciturque ubique, per me ducem, per me lucem agit, &quaerit quodeunque agit quisque, &quaerit alicubi, non desideratur usquam nisi bonum, non reperitur usquam, nisi uerum, ego sum omne bonum, ego sum omne uerum, quaere faciem meam, &uiues.