Latin
619
Ficino, Opera omnia 619-2
Unproofread scanNot analysed yet
lucratur? Qui quod suum futuium est, adipiscitur, nostrum est quod scimus, caetera uerò fortunae. Inuideant homunculi diuitibus, quorum arca diues est, non ani Amus. Tu aemulare doctos bonosque uiros, quorum mens Deo similis. Condiscipu los tuos admone, ut Scyllam caueant, &Caribdim, uoluptatum uidelicet illecebras pestiferamque mentis inflammationem opinantis potius, quàm sclentis. Meminerint eam sibi quandoque summam uoluptatem fore, quae in summa animi parte, ex summo ueritatis ipsius thesauro tunc demum percipietur, quum inanium uoluptatum umbras scientiae gratia posthabuerint. Scientiae arbor etsi radices aliquantulum amaras habere uidetur, fructus tamen profert, quàm suauissimos.