Latin
620.1 to 620.4
Ficino, Opera omnia 620.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Meminerint praeterea, nunquam nimis fieri, quod nunquam fit. Nondum satis didicit, qui adhuc quicquam dubitat, dubitat autem quàm diu uiuimus. Tam diu igitur discendum nobis est, quàm diu uiuendum. Imitandus sapiens ille Solon, qui etiam moriens discere aliquid nitebatur, utpotè qui ueritatis pabulo alebatur, &cui mori nihil erat aliud, quàm reuiuiscere. Non potest mori unquam, qui immortali uescitur alimonia. Tunc primùm appellatus fuit ab Apolline Socrates sapientissimus omnium, quum primùm uulgo praedicare coepit, se nihil scire. Mandauit discipulis suis Pythagoras, ut se in speculo, non ad lucernae, sed ad Solis lumen specularentur. Quid est autem scintilla lucernae, nisi parum adhuc eruditus animus. Quid Solis lumen, nisi mens quaeque eruditissima. Quum ergo quis animi sui figuram appetit speculari, non cum indoctis seipsum, imò cum doctissimis conferat: sic enim clarius discernet, quantum lucratus fuerit, quatumue supersit. In pascendo animo lurcones, auarósque imitari debemus, qui semper ad id, quod reliqui superest, animum intendunt. Quid plura? uitae magister ait, Non esse aratorem illum praemio dignum, qui retrò sese uertit. Audisti &illam ob hoc ipsum ex uiuente in statuam fuisse conuersum. Audisti rursus Orpheum tunc Eurydicem: hoc est, profunditatem iudicij amisisse, quum retrò respexit. Iners &uanus est uenator, qui regreditur, non progreditur. Vale. Inuitatio ad scribendum. Laurentius Medices Marsilio Ficino Philosopho Platonico, Vum isthinc huc iucundissime Marsili me reciperem, tecum uerbis egi, atque impetraui, ne absentes diutius literas tuas desideraremus. Quod quidem facturum te recepisti, uerùm quum quatuor iam post discessum dies praeterierint, neque adhuc tuae literae perferantur, quum aliorum tamen familiarium &necessariorum nostrorum plaeraeque perlatae ad nos fuerint, tuam in scribendo tarditatem &miror, &doleo: nam sanè existimabam, si par in ambobus beneuolentia uigeret, parscribendi studium, quod amoris officium est, non defuturum.