Latin
63.4 to 63.6
Ficino, Opera omnia 63.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Motus autem qui in anima actio est, fit in corpore passio, qui in corpore passio, fit in animo sensus, atque compassio, affectio quae in corpore poena culpae est, in anima culpa. Obijcitis praeterea hunc in modum. Peccatum adeò est uoluntarium, quòd si non esset uoluntarium, non esset peccatum. Sed peccatum originale, dicitur macula per originem à genitore contracta. Cùm autem in prole non sit uoluntaria, non est peccatum. Imò peccatum est, quum sit obliquitas quaedam à recto declinans, &ad finem consequendum inepta. quemadmodum defectus in claudo. Peccatum est, inquam, non tam propriae narurae, quàm communis. Voluntarium autem quodammodo fit in prole, in quantum libenter procliuitatem huiusmodi sequitur, uoluntarium est insuper non tam uoluntate prolis propria, quàm uoluntate ipsius Adae, qui generationis motione omnes; qui ex eius stirpe pullulant, quodammodo mouet, non aliter quam animae unius uoluntas membra corporis ad actum plurima mouet. Idcircò quemadmodum pedis motus non uoluntate pedis propria, sed communi animae uoluntate, quae primo membra mouet, dicitur uoluntarius similiterque capitis, manusque motus: &reliquorum; sic obliquitas illa homini naturalis, propter uoluntatem Adae quodammodo omnes mouentis potius, quàm propter propriam uoluntaria iudicatur. Sunt inter uos, qui contra nos hac ratione argumententur. Si peccatum à primis parentibus ideò in nos transfusum est, quoniam in eis fuimus, ab eisque naturam humanam accepimus, eodem pacto singula peccata singulorum progenitorum ab initio mundi, usque ad nos necessariò nascentibus nobis insereren tur. Respondent ad haec nostri Theologi, nullum uitium uel parentis primi, uel caeterorum in nascentes necessariò traduci, praeter primum. Homo namque idem secum non nu mero indiuiduoque, sed specie generatur. Atque idcirco quae ad propriam cuiusque personam propriè pertinent, filijs ab origine non traduntur, sed quae ad speciem attinent. Non enim Musicus, Philosophusque musicum generat uel Philosophum.