Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 63.7
Unproofread scanNot analysed yet
Homo tamen uidens, audiens, bipes nisi quid impediuerit, hominem bipedem generat, uidendi, audiendique compotem. Vitium uerò primum speciei humanę naturalis captus euasit, cętera aduen titia sunt, fiuntque propria singulorum. Scio uos hic obijcere solere, Adae peccatum, quis ex actu proprio liberi arbitrij processerit, ad personam propriam potius, quàm ad speci em pertinuisse. Ad hoc etiam ex Theologorum nostrorum mente ita respondeo: Ad personam cuiusque duobus modis aliquid pertinet, uel secundum ipsam, uel quodam gratiae munere. Similiter ad naturam dupliciter potest aliquid attinere, uel secundum ipsam, uidelicet, quòd ex naturae principijs, elementisque profluit, uel super naturalis gratiae dono.