Latin
632.1 to 632.4
Ficino, Opera omnia 632.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
For te quantò magis conabor ne uulgus turpiter amet, tantò magis insanum, gratumque uul gus suspicabitur, me nimis amare, quod etiam diuinis illis Heroibus Socrati &Platoni nostris ducibus dicitur contigisse. Ergo de ijs hactenus satis superque sit dictum. Vale. Neque amor sine religione, neque religio sine amore laudatur. Marsilius Ficinus Philippo Contronio Lucensi, S. D. Itto ad te amorem quem promiseram. Mitto etiam religionem, ut agnoscas &amorem meum religiosum esse, &religionem amatoriam. Sane ita natura comparatum est, ut neque amor honestus sit nisi religiosus, neque religio uera VAnisi amore suscepta. Salutat te Angelus Mamettus loannoctij oratoris filius paternae uirtutis haeres. De tolleranda iniuria. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Is quendam familiarium tuorum à petulantibus quibusdam, contumelia &insu ria nuper affectum fuisse. Qui facit iniuriam loannes sibijpsi facit. Animum enim perturbat, ¬a mali habitus inficit. Subit infamia odium, periculum &incommoda. Qui accipit iniuriam non ab inferente, sed à seipso accipit. Non enim offenditur animus ipse rationalis, qui homo ipse est, nisi iniuriam illam esse sibi ma lam existimauerit. Existimatio huiusmodi in nostro arbitrio posita est. Cum igitur nemo nisi à seipso laedatur, nemo de alio, quam de seipso debet conqueri, cogitet ergo qui queritur non quomodo alium, sed quomodo seipsum puniat, hoc est, castiger &corrigat. Vidistine unquam catulos quosdam, qui lapidem mordent in eos coniectum, etiam si ab eo percussi non fuerinte hi cum à lapide laesi non fuerint, morsu dentes suos laedunt. Idem faciunt homines imprudentes, illi enim saepe ab asino calce percussi, asinum imò se pugno percutiunt. Sanè imprudentes iniurias multas opinione sua in se recipiunt, quae sua natura quasi pilae in iactorem resultare consueuerunt. Dices forsitan uindictam non desi derare difficile est. Ne dubita, si homines ignouerint, tamen paulò post Deus iustissimus ulciscetur. Quid commodius, quid gloriosius, quàm patronum &ultorem suum habere Deum? Et tantum boni saltem mereri ab illo expectando, quantum iniurius inferre uo luit mali, malumque hoc pacto in bonum conuertere.