Latin
632.5 to 632.7
Ficino, Opera omnia 632.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
O quam pretiosum bonum est tol lerantia? Hanc solam exercuit Socrates Gręcorum sapientissimus, hanc prę cęteris uirtutibus exercuit Christus uitae magister. Nam ob hanc penè solam exercendam dicitur ad homines descendisse. Tam uituperanda impatientia est, quàm laudanda est patientia. Mirtamus caetera, Impatientia turbat animum, praeterita bona delet, praesentia inficit, futura impedit. Neque rumori uilis plebeculae praestandae sunt aures, si inuitauerit ad uindictam. Quid plebs? polypus quidam, id est, animal multipes sine capite. Magnanimi est prae magnitudine sua paruifacere quę sunt parua. Parua sunt &breuissima temporalia omnia, quorum quod est praeteritum, non est amplius, quod est futurum, nondum est, quod praesens, indiuisibile est, &incipit simul ac desinit. Non est fortis qui succumbit iniurijs, sed qui superat. Superat autem qui ita resistit, ut ob earum impetum è suo statu non moueatur. Haec familiari tuo legito, dicito etiam ut à ratione medelam quęrat, non expectet à tempore. Tempus enim noxius medicus est, quotidie enim expectatione fu turi fallit aegrotum, &antequam ueteres expellat dolores nouos adiungit ueteribus, totque quotidie accumulat mala, ut fallaci spe uitae deducat ad mortem. Viuendum est au tem hodie, qui enim cras uiuit nunquam uiuit. Si uis hodie uiuere, uiue Deo, in quo he ri &cras nihil aliud sunt, quàm hodię. Vale. 30. Martij. 1474. De constantia aduersus fortunam comparanda. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D.