Latin
634.5 to 634.8
Ficino, Opera omnia 634.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vsque adeò sapientes uiri ad coeleste iter tuto &placidè peragendum, &ducem Deum, &comitem hominem necessarium fore arbitrabantur. Horum ego uestigia superne per coeli plagas impressa, &si minimè sequi posse confido, hoc tamen unum mihi iam abunde uideor consecutus, ut ad sacrae Philolophiae studia exercendam uirtutem, ueritatem inue stigandam, optimi uiri commoda &iucunda societate non caream. Reor enim loannis Caualcantis &Marsilij Ficini familiaritatem in earum numero, quas paulò antè commemorauimus ponendam esse, ac Duce Deo qui nobis feliciter hanc copulam instituit &conflauit, utrique nostrum ad res agendas, ad uitae tranquillitatem, ad diuinorum inda gationem, plurimum conducturam. Poeticus furor à Deo est. Marsilius Ficinus Antonio Pellocto Baccio Vgolino, S. D. Vm legeremus ego &Antonius Calderinus unà &Bindaccius Ricasolanus familiares mei quae uterque uestrum in Caroli Marsupini laudes Musarum alumni composuit, consensimus uerissimam esse illam Platonis nostri sententiam, Poësim non ab arte, sed à furore aliquo proficisci. Et si nihil opus est rationibus, ubi res ipsa in promptu est, dicam tamen quod ratio Platonica persuadet. Plato de furore diuino in Phedro &lone disputat, cuius tria potissimum affert signa. Primum, quod artes singulas singuli homines sine Deo, longo uix tempore assequuntur. Legitimi uerò Poëtae, quales fuisse uult Orpheum, Homerum, Hesiodum, Pindarum, omnium artium suis operibus certa quaedam inditia, &argumenta inseruerunt. Secundum, quod multa furentes canunt, &illa quidem mirabilia, quae paulò post deferuescente furore ipsimet non satis intelligunt, quasi non ipsi pronunciauerint, sed Deus per eos ceu tubas clamauerit. Tertium, quod non prudentiores uiri, &ab ineunte aetate eruditiores optimi euasere poëtae. Verùm insani potius aliqui, qualem fuisse constat Homerum atque Lu cretium aut rudiores, qualem se fuisse testatur Hesiodus, &quales extitisse lonem, &Tynnicum Chalcideum scribit Plato. Qui praeter artem subitò in rebus Poëticis mirandi prodierint.