Latin
635
Ficino, Opera omnia 635
Unproofread scanNot analysed yet
Addit ineptissimos quosdam homines à Musis ideo corripi, quia diuina proui dentia declarare uult, hominum generi non hominum inuenta esse praeclara poëmata, sed coelestia munera, cuius illud affert signum in Phedro, quod nullus unquam licet diligentissimus, &in omnibus artibus eruditus excelluit in poësi, nisi ad hęc accesserit fer uentior illa animi concitatio, quam sentimus quando Est Deus in nobis agitante calescimus illo Impetus ille sactae semina mentis habet. Valete. 4. Martij. 1473. Cura patriae, familiae, amicorum. Marsilius Ficinus Francisco Tedaldo, S. D. Artolus Tedaldus patruus uester, uir doctus &prudens, saepè Socraticum illud habebat in ore. Duo prae caeteris rebus humanis esse curanda, patriam uidelicet &familiam. Et meritò, cuius enim patriae membrum est familia, corpus Ppattis. Quid igitur totiens, Francisce noster, quid tamdiu peregrinaris? Sic neque patriam colis, neque familiam satis excolis. Non tantum cogitandum est, ut multa filijs relinquas bona, quantum ut multum bonos, alterum fortè extra patriam, alterum certè in patria consequi potes. Lactantij arbitror filij tui diligentię honestatique confidis. Neque ipse quidem diffido. Quid uerò de amicis dicam? quibus aliquando obsequaris oportet, si uis tibi obsequi, obsequere amicis, imò tibi hodie. Obsequium crastinum ini micis, si quos habes, dona, sit precor tibi saltem cura mei cui quidem tàm charus es, quam quod charissimum. Vale. 5. Martij. 1474. Quis sit uerus uir appellandus. Marsilius Ficinus Bartholomeo Fontio &Alexandro Baccio Musarum alumnis, S. D. Imiramini cur Nicolaum Micheloctium peculiari nomine uerum uirum nomi