Latin
636
Ficino, Opera omnia 636
Unproofread scanNot analysed yet
par est, laudibus prosequi, sed uenit in mentem, haudquaquam Musam decere nisi Musa, &carmina nisi carminibus celebrari. Tacere autem tua penitus nequeo, quid me prouocat ad loquendum, amor ac fides, amorem igitur fidemque laudabo, graria mouet amorem, amor fidem procreat. Fides amorem patrem suum fouet, atque hoc fomento ex amore generat amicitiam, denique amicitiam iam natam alit fides eadem, &auget quotidie seruatque penitus indelebilem. Vnde nam fieri hoc arbitramur? quod cum caetera quantò magis senescunt, tantò etiam magis debilitentur, amicitia tamen ipsa quantò uetustior est, tantò robustior. Nunquid beneficia multa ultro citroque accepta id agunt? nequaquam. Voluntas enim cum libera sit, libera emitur, uoluntatem non pretio. Ergo diu probata fides, comprobat amicitiam, solaque fide fit ut beneuolentia &antiquissima simul &robustissima sit. Hanc mihi celebrare prae caeteris libet. Doctrina enim cuiusque propria unius est duntaxat, fides uerò saltem est duorum, qui enim sapis, tibi ipse sapis, fidelis autem tibi es &mihi. Vale mi Nalde fide fidelior, &amice omnium antiquissime. Atque in familiaritate Bernardi Oricellarij docti probique uiri perseuera. Memento quotiens, unà uel legitimum ciuem, uel felicem uirum excogitauimus, totiens te centum uirorum millibus Oricallarium, consentiente Marsilio, anteponere consueuisse. Iterum Vale. 8. Aprilis. 1478. Stultitia &miseria hominum. Marsilius Ficinus Ricciardo Angelerio Anglariensi, Oliuerio Ardouino, Antonio Seraphico, Conphilosophis suis, S. D. Vid tantum ridebat Democritus? Quid lugebat Heraclitus? Alter quidem,