Latin
636
Ficino, Opera omnia 636-2
Unproofread scanNot analysed yet
ut opinor, stustitiam hominum, alter uero miseriam. Stultitia ridicula, miseria flebilis esse uidetur. Stultitia quid aliud est, quàm iudicij deprauatio? Miseria quid, nisi appetitus afflictio ex deprauatione iudicij proficiscens? Quis negabit stultos esse homines, qui curant aliena, sua negligunt? Magnifaciunt absentia &noua, praesentia consuetaque paruifaciunt. Ob assiduam futurorum cu piditatem, praesentibus non fruuntur. Et cum sistendus sit motus ut quiescas, ipsi, ut quandoque quiescant, nouos semger motus &uarios inchoant. Sic diuitias accumulant tanquam nunquam morituri, sic uoluptatibus abutuntur, tanquam quotidie morituri. Missa faciamus alia in praesentia. Infinita enim materies nunc nobis occurrit. Illum in primis stultissimum non iudicare non possum, quod multi bestiam quidem suam imò feram noxiam &indomitam, hoc est corpus pascunt diligentissime, seipsos autem, id est, animum ipsum quantum in eis est, fame perire permittunt. Et miramur quamdiu ira uiuimus, imo quamdiu ita morimur, tamdiu nos miseros esse, quasi possimus alia metere, quam quae seuimus. Stultitiae fructus est miseria. At quomodo? Quoniam stul te nimium, &corpus alimus, &negligimus animum, illud pingue redditur &robustum, ille macer ac debilis. Hinc sit ut animo prae tenuitate imbecillitateque sua, corporalia tùm magna, tùm fortia uideantur. Quae magna uidentur, magnopere appetit, quae fortia, timet summopere. Quocirca tanquam miser partim cupiditatis ardore, partim timoris horiore solicitatur. Alamus obsecro augeamusque alimentis spiritalibus spiritum, ut ma gnus quandoque factus, &corporalia tanquam minima paruifaciens, nullam in partem ob corporis impetum e sua sede declinet. Ascendamus in altam mentis speculam, infimo corporis puluere derelicto, tunc diuina propius, humana procul spectabimus. Illa maiora quam consueuerint uidebuntur, ista minora. Quapropter diligentes illa, &ista negligentes, neque stulti amplius erimus, neque miseri, sed sapientes iam atque beati. Valete. Stultitia &miseria hominum. Marfilius Ficinus Petro Vannio, Cherubino Quarqualio, Dominico Galero, S. D. Idistis pictam in gymnasio meo mundi sphaeram, &hinc, atque illinc Democritum &Heraclitum. Alterum quidem ridentem, alterum uerò fientem. Quidnam ridet Democritus? Quod luget Heraclitus, uulgus uidelicet, animal monstruosum, insanum &miserabile. Mortales bona quotidie à Deo petunt, sed ut bene illis utantur, nunquam postulant. Optant ut cupiditates eorum fortuna sequatur, ne autem cupiditas rationem sequatur, nihil curant.