Latin
644
Ficino, Opera omnia 644
Unproofread scanNot analysed yet
Scit denique optimum in coelesti patria huic seruari locum, qui terrenam patriam ad coelestis exemplar pro uiribus disposuerit. Com muni enim mundi regi nihi gratius, quam commune bonum. Haec &similia ad ciuem legitimum pertinentia, scire te arbitror, &seruaturum spero cum doctrina prudentiaque non careas, ac praeterea magistrum habeas hac in re domi sufficientem, de cuius uirtutibus aliâs. Vale. Ioannes Caualcantes noster se tibi commendat. Quid est bene uiuere. Marsilius Ficinus Hieronymo Pasqualino suo, S. D. Vaeris quid sit bene uiuere? Vtilius quaeri nihil potest: est autem bene uiuere, uerum intelligere, consultare bene, uelle bonum, agere bona. Primum sapientiae est, secundum prudentiae, tertium iustitiae, quartum perseuerantiae. Primum à Deo est, secundum à primo, tertium à Deo simul, atque homine, quartum est i tertio. Qui ita uiuunt, uiuunt homines: qui uiuunt aliter, animalia uiuunt. Vale, ac uiue homo. Vota non sunt spernenda. Marsilius Ficinus Francisco Marescalcho Ferrariensi egregio conphilosopho suo, S. D.