Latin
644
Ficino, Opera omnia 644-2
Unproofread scanNot analysed yet
lbrum de Christiana religione nondum absolui, Francisce, quia dum emendarem hoc Augusto in febrem incidi, atque diariam. Minabatur id fortè mihi Saturnus hoc anno, qui &in meae natiuitatis ascendente Aquario ab initio fuerat, &ijs tem poribus est in Cancro domo meae natiuitatis sexta. Missa nunc faciamus coelestia: sunt enim qui talia paruifaciant, ad supercoelestia ueniamus. Quod ergo mihi in hoc morbo contigit, audi: In tantam Marescalche debilitatem quandoque prolapsus sum, ut sa lutem penè iam desperarem. Meditabar igitur quaecunque annis triginta magna legissem, si quid fortè mihi occurrereret, quod aegrum animum consolaretur. Scriptores humani exce ptis Platonicis, nihil penitus conferebant, Christi autem opera multò magis, quam Philosophorum uerba consolabantur. Feci insuper diuae Mariae uota, signumque salutis aliquod postulaui. Respiraui subitò aliquantum, ac manifestum in somnijs nuncium salutis acce pi. Non igitur Aesculapio gallum, sed Christo matrique animum corpusque debeo. Omnia semper accipienda in melius Marescalche. Quid si Deus hoc inter morbum signo admo nere me uoluit, ut acriori posthac ingenio studioque doctrinam Christi confirmem. Praesertim quum paucos post dies etiam ab ardore urinae uoto simili fuerim liberatus. Audi si placet, &aliud mirabile, atque uerum. Pater meus Ficinus chirurgicus Florentiae suo seculo singularis, ductus olim fuit à rustico quodam, nomine Pasquino, ad curandum filium eius Thomam caput grauissimè uulneratum. Medicus inspecto incurabili uulnere, puerum paulò pòst proculdubio periturum existimans, recessit inde, tanquam non redi turus. Parentes infirmi à Medico destituti, diuam Mariam pro nati sanitate supplices obsecrarunt. Igitur eadem qua illi orabant hora Ficino in itinere sub quereum, uel oscitanti, uel certe leuissimè dormienti mulier quaedam uisa est, aspectu admodum ueneranda, ita eum compellans: Quid ingratus erga Deum es Ficine? Quae ab eo gratis accepisti, non das gra tis. Respondit ille: Panem do quotidie mendicantibus. Subiunxit illa: Artis quoque tuae munera egentibus abundè largire. Post triduum redijt ad Medicum rusticus ille orans, ut ad filium curandum reuerteretur. Quod quidem ualde miratus est Ficinus: nam obijsse illum arbitrabatur. Accessit gratis, tum praeterito somnio, tum uoto parentum admonitus. Narrauit enim rusticus, quae uota, &qua hora fecisset. Denique puer praeter spem Medici artemue medendi sanus euasit, ex eo tempore Ficinus saepe pro salute eorum, qui curae suae commissi sunt, uota Mariae fecit, foeliciterque successit. Quamobrem amicos tuos admone, ne spernant uota. Nam neque Aristoteles quidem in generi morbo contem psit. 11. Septembris. 1474. Nobilitas, utilitas &usus medicinae. Marsilius Ficinus Thomae Valerio egregio Physico. S. D. Egi apud Homerum: Vir Medicus multis alijs aequabitur unus, &meritò. Nam medendi facultatem donum esse Dei potius, quam hominum inuentum sacrae Hebraeorum literae docent: Honora Medicum, nam propter necessitatem creauit eum Altissimus. Gentiles praeterea huius artis authores deos fuisse uolunt.