Latin
648.1 to 648.4
Ficino, Opera omnia 648.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Laetater multò magis, si tuis literis assequerer, ut pristi na mihi animi ualetudo redderetur, quod non equidem despero, tum tuis grauissimis praeceptis, tum quod, ut nosti, ego non malignitate, sed facilitate potius naturae, ac consuetu dine quadam, deliro. Tuae uerò partes sunt, quae &Apostoli, ut arguas, increpes, obsecres, &quod me huiusmodi rebus moueri intelligis, ne desistas ijs omnibus nobiscum stimu lis uti, quibus magis prostratam mentem nostram erigi posse existimas. Hoc unum à te contendo, atque expecto, quod nemo te aut libentius uult, aut sapientibus monet. Gratu lor iterum tibi, mihique, quod te incolumem sospitemque immortalis Deus nobis reddiderit: neque ego minus, quam tu admonitus sum discrimine uitae tuae. Idem enim fatum &tuis oculis tenebras, &nostris lucem eripuisset: nihil enim magis uitam nostram illustrare potest tuis grauissimis atque amantissimis admonitionibus, tuaque iucundissima consuetudine, quibus extinctis, extincta est prorsus uitae pars altera nostrae, atque illa quidem pars, extra quam quicquid est, ne hilum quidem est. Hoc ego periculo admonitus, te &libentius utar, &saepius, &quando ea est humana conditio, ut exemplis potius moueatur, quam rationibus, ego &te, &tempore hac lege utar: tempore, ut nullum cras habituro: te uerò, ut homine, cui ne punctum quidem temporis superest metu mortis liberum. Vale, &ualetudinem cura. Florentiae 10. Octobr. 1474. Nemini rectè uolenti omnino ad bonum interclusus est aditus. Marsilius Ficinus Nicolao Micheloctio uero uiro, S. D. Olent, Michelocti, qui quempiam confutant, non aliter quam contradicendo refellere. Laurentius autem Medices cùm mihi assentitur maximè, tunc maximè confutat: nempe dum epistolam meam, qua iacturam in eo pręteriti temporis arguo S artificiosissimè laudat, ne punctum quidem aetatis suae uideatur inutiliter expendisse. Quòd si Patronus, Nicolaem, noster in negligentia talis est, ut fuisse diligens uideatur, qualem euasurum putas, si diligentior esse uoluerit, &potuerit? Vthoc quidem uelit, eum precor: ut autem possit, Deum obsecro. Quanquam non tam opus est obsecrare Deum, ut possit, quam ut uelit. Tum quia nulli rectè uolenti omnino ad bonum interclusus est aditus. Tum quia Deus honestam uoluntatem potius, quàm uerborum obsecrationes exaudit. Vale, atque exhortare ad diligentiam Laurentium, ut breui tantùm doctrina superet Latina, quantum authoritate ciues suos sine controuersia superat.