Latin
648.5 to 648.7
Ficino, Opera omnia 648.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Imitatio potior est, quàm lectio. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. Vemadmodum harmonia dum pręsens auribus nostris illabitur, uehementius afficit, quam dum praeterita cogitatur, ac praelium quum spectatur, nos acrius mo uet, quam quum narratur: sic egregia illustrium uirorum opera ardentius ad uirtutem inflammant, exactiusque formant, quam Oratorum, Philosophorum de mo ribus disputantium uerba. Ita enim natura comparatum est, ut res ipsae multò maiorem, quam earum nomina uim habeant. Atque ipsa rerum ueritas efficacius animum mo ueat, quam quod uerisimile est, uel falsum. Quamobrem Socraticorum morum imitatio ad uirtutem plures ueriusque instruxit, quam Aristotelis de moribus disciplina. Et Christus soius exemplo ad honestam sanctamque uitam pluribus magisque profuit, quam uerbis Oratotatores omnes atque Philosophi. Laudo igitur te, mi Laurenti, quod lectionem quidem moralem non spernas. Lectioni tamen imitationem tanquam rem uiuam longe praeponat: praesertim quum senem illum, senatusconsulto Patrem patriae iudicatum, tibi iampridem proposueris imitandum, Magnum Cosmum dico auum tuum, Patronum meum, uirum ante alios prudentem, erga Deum pium, erga homines iustum, atque magnificum, in seipso temperatum: in re familiari admodum diligentem, ac multo accuratius in Republ. circumspectum, qui non sibi solùm, sed Deo &patriae uixit, cuius animo nihil inter homines humilius, nihil rursus excelsius.