Latin
652.13
Ficino, Opera omnia 652.13
Unproofread scanNot analysed yet
Nam de anima, ut inquis, post epulas disputauerunt, utpotè qui corpus quidem prius recreandum, quàm animum procreandum existimaue rint. Ego etsi epulas animulam huius Epistolij procreaui, tamen cum istis de creationis ordine sentio. Vale, acda operam, ut disputationibus istis frequenter intersis: sic enim corpus simul coles, &animam. loannes Caualcantes noster se tibi commendat. Tu autem Philosophis istis me commenda.