Latin
652.9 to 652.12
Ficino, Opera omnia 652.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
De anima. Marsilius Ficinus Francisco Tedaldo suo, S. D. Actantius Tedaldus tam charus mihi familiaris, quam tibi filius, opusculum nobis tuo nomine reddidit, in quo Occidentalium Philosophorum disputationes de anima recensentur. At tandem ab illis quid hac de re Marsilius Ficinus senStiat, quaeritur, etsi non nostrum inter hos tantas componere lites, tamen quid sen tiam postquam rogant, latissimè explicabunt libri de Immortalitate animorum à nobis compositi, qui breui, ut spero, ad uos mittentur. Interim ad eam disputationis partem, quam potissimùm expetunt, breuissimè respondebo. Primum quidem scio animam meam substantiam esse: alioquin substantiam perfecte comprehendere &definire non possem. Non possem uel esse aliquid praestantius accidente, uel quantum accidens à substantia deficiat, iudicare, atque metiri. Scio non esse corpoream, &mortalem: non enim incorporea &immortalia caperem, atque à corporalibus mortalibusque discernerem, scio esse rationalem: alioquin de illa caeterisque rebus rationes afferre nescirem. Scio quamuis rationis sit particeps, non tamen rationem ipsam, ut quidam existimant, esse. Nam &in rerum rationibus assignandis à ueritate, &in rebus agendis à ratione, aberrare non possem. Potius igitur à ratione aberrat, qui animam esse rationem affirmat, quam qui negat. Proinde ratio aut substantia est, aut qualitas. Si substantia, ratio secundùm essentiam est, summa absoluta, ac pe nitus infinita est. Qualis non anima, sed solus est Deus. Si qualitas est accidens, uirtusque animae potius, quam anima esse uidetur. Animam uerò, quae substantiae corporis formando, mouendoque in partes contrarias, atque sistendo libere dominatur, qualitatesque quodammo do contrarias uicissim induere potest, nemo qualitatem accidensque esse audeat affirmare. Quo enim pacto uel accidens, uel occidens dici potest? Quae per omnia tam substantiarum, quam accidentium genera speciesque aequè discurrit. Reflectitur quoque in seipsam tum affectu, tum cognitione, atque idcirco etiam uita, utpote quae sibimet haereat non subie cto, sine corporeo instrumento totiens agit, quotiens attingit, eligitque incorporalia, eaque à corporeis recte discernit. Inclinationi corporali saepe repugnat, neque quiescit in corpore. Denique quantò longius se à corpore seuocat, tantò efficacius intelligit, ac melius foeli ciusque se hapet. Anima igitur est substantia incorporea, rationalis, &immortalis, corpori regendo accommodata. Hanc antecedere corpus multi inter Platonicos arbitrantur. Peripatetici contrà. Ego autem Occidentales istos, quos laudas Philosophos, etsi non declaras, reor tamen Peripateticos esse.