Latin
657
Ficino, Opera omnia 657
Unproofread scanNot analysed yet
Definiam ergo breuissime, praesertim cum uirtutes exercere satius ad modum sit, quàm nosse. Virtus est habitus animi electione ad beatitudinem conferens. Virtutum duo sunt genera. Aliae in intellectu. In appetitu uerò siue rationali, siue irrarionali sunt aliae. Illae speculatiuae uocantur, istae mortales. Illae quidem speculatiuę, quia speculando comparantur, &comparatae uersantur in speculando. Istae uerò morales, quia more &consuetudine acquiruntur, atque acquisitae in moribus &operum usu con sistunt. In eo genere sunt sapientia, contemplatio diuinorum, scientia quae est cognitio naturalium, prudentia, hoc est, notitia rerum priuatim &publicè rectè administrandarum, ars denique quae est recta efficiendorum operum regula. In alio genere sunt, iustitia quae sponte suum unicuique tribuit, fortitudo praeterea quae ad opera honesta promptior, abijcit à nobis timoris impedimentum, temperantia denique quae libidinum mollitiem, quod alterum honestorum impedimentum est, repellit, liberalitas autem &magnificen tia iustitiae comites sunt, atque uirtutes aliae similiter aliarum. Et ut summatim dicam, speculatiua uirtus nihil aliud est nisi acquisita claritas, intellectus moralis autem nihil aliud nisi feruor stabilis appetitus ab intellectus claritate succensus. Meminisse uerò oportet, nihil in humanis uirtutibus electione preciosius esse, pro qua emenda, Plato in libris de Repub. censet caetera omnia esse uendenda. Obsunt enim illi omnia, prodest nihil, qui nescit discernere à malis bona, &à bonis mala secernere. Volumus ne electionis consequi facultatem, consulamus in omnibus seniores probatioresque uiros. Tempus igitur prae caeteris consulamus. Quid enim inter temporalia tempore antiquius &probatius. Consulemus autem tempus si praeteritorum euentus saepe &multum considerauerimus. Praeteritum enim magister est praesentis atque futuri. Consideratio quoque futuri praesentia docet. Difficillimum est enim praesentia rectè administrare, nisi actionis cuiusque finem &exitum cogitaueris. Cogita quantum decet, reliquum relinque Deo. Quicquid sequitur tanquàm à Deo factum proba. Qui enim diuinam gubernationem improbat, reprobatur à Deo. Quoniam uero Deus principium finisque omnium est, ideoque nos Deo non nobis nati sumus, quae in superioribus narrabantur, eatenus uirtutes sunt quatenus à nobis colendi, imitandi, consequendique, Dei gratia exercentur. Cultus itaque Dei uirtutum uirtus est. Consecutio autem Dei praemium est uirturum. Animae natura &officium, laus historiae. Marsilius Ficinus lacobo Bracciolino Poggij oratoris filio, paternae vartis haeredi, S. Latonici ueteres urbana Platonis natalitia quotannis instaurabant. Noui autem Platonici, Bracciolinae, &urbana, &suburbana nostris temporibus celebrarunt.