Latin
657
Ficino, Opera omnia 657-2
Unproofread scanNot analysed yet
Suburbana quidem apud magnanimum Laurentium Medicem in agro Caregio, culta in libro nostro de amore narrantur. Vibana uerò Florentiae sumptu regio celebrauit Franciscus Bandinus uir ingenio magnificentiaque excellens. Vbi tu &Bindaccius Ricasolanus &loannes Caualcantes noster alijque academici multi discubuerunt, Ego quoque interfui. Atque ex multis &uarijs, quae in eo conuiuio disputauimus illud in primis mecum ipse saepe meditor ac tibi libenter hodie recensebo, quod ante epulas de animae natura concludimus. Nihil enim magis ad hominem pertinet, quam quae de anima disputantur. Sic &Delphicum praeceptum illud impletur, nosce teipsum, &caetera omnia sagacius, quae uel super animam, uel infra animam sunt, inuestigantur. Quo enim pacto capere alia abundè possumus, nisi animam ipsam, per quam capienda sunt alia, capiamus? An non abutitur anima qui intueri eam non studet, per quam &cuius gratia intueri cuncta desiderat? Anima rationalis quemadmodum omnes ibi conuenimus in orizonte, id est, in confinio aeternitatis &temporis posita est, quoniam inter ęterna &temporalia naturam mediam possidet, &tanquam media rationales uires actionesque habet ad ęterna surgentes, habet quoque uires operationesque declinantes ad temporalia.