Latin
658
Ficino, Opera omnia 658
Unproofread scanNot analysed yet
Merito cum ex diuersis naturis inclinationis diuersae nascantur eo ipso quòd animam uidemus, tùm ad aeterna, tùm ad temporalia uergere, eam ex utrisque naturis constitutam esse cognoscimus. Partem quidem illam animae superiorem Plato noster in regno Saturni, id est, in mentis &prouidentiae, inferiorem autem in regno louis, id est, uitae fatique locauit. Quapropter anima iam bifrontis instar uultum geminum habere uidetur, aureum, scili cet &argenteum, Illo Saturnia, hoc louialia respicit. Aspiciendo autem iudicat atque appetit. Aeterna amare praestat, quam iudicare, difficillime iudicantur bene, male amari nunquam possunt, dummodo ardentur amentur, quę nunquam nimis imò, neque satis aman tur. Temporalia iudicare satius est admodum, quam diligere. Iudicantur ut plurimum satis belle, sed ut plurimum turpiter diliguntur. Profecto iudex rei iudicandae formam in se transfert, amator uerò se transfert in amati formam. Satius est inferiora ad nos attollere iudicando, quàm nos ad illa amando deijcere. Satius est ad superiora nos peramorem erigere, quàm illa ad nos dimittere per iudicium. Vale. Sed antequam finem faciam rogo te, mi Baccioline, ut ab incoepto componendarum historiarum studio non desistas. Nam stylum orationis tuae historici laudant, &res ipsa est ad uitam, non modo oblectandam, uerumetiam moribus instituendam summopere necessaria. Siquidem quae per se mortalia sunt, immortalitatem ab historia consequuntur, quae absentia sunt per eam praesentia fiunt, uetera iuuenescunt. Iuuenes cito maturitatem senis adaequat. Ac si senex septuaginta annorum ob ipsarum rerum experientiam prudens habetur, quanto prudentior, qui annorum mille, &trium millium implet aetatem. Tot uero annorum millia uixisse quisque uidetur quot annorum acta didicit ab historia. Vale iterum. Tres uitae duces, &unauitae optima ratio. Marsilius Ficinus Laurentio Francisco, 8. D. Res sunt humanae uitae duces. Prima est ratio diu diligenterque examinata, secunda experientia rerum diuturna consuetudine confirmata, tertia, authoritas antiquorum eorum, scilicet, qui tales sint, ut neque ab alio facilè decipi potuerint, neque ipsi uoluisse alios decipere uideantur. Magis enim attendendum est, quid egerit quisque, quàm quid dixerit bene loqui multorum est, bene agere paucorum. Optima uero uiuendi ratio est, ut conites conerisque, quàm maximè potes secundum mentem uiuere, hoc est, non semper feliciter uiuere, in mente siquidem status &tranquillitas reperitur, qui de mente cadit ad inferos labitur. Noli obnixè studere ut diu in corpore uiuas, nihil est enim si ad ęternitatem conferas in corporalibus rebus diuAdde quod in ipsa corporis uita à multis ac uilissimis superamur. Vitaque corporis poena est, &mors animi nuncupanda. Hoc unum conare prae caeteris quod in Gorgia Plato noster iubet, ut id temporis quod tibi hic à Deo est assignatum, quàm optime uiuas, sic sempiternae miseriae supplicia deuitantur. Et aeternae felicisque uitae fundamenta diuino quodam auxilio iaciuntur. inedusI Ratio docendi, landandi, uituperandi. Marsilius Ficinus Laurentio Lippio Rhetori, S. D. s2d Voniam legisti Glaecos Rhetores &Latinos, arbitror te ita discipulos tuos