Latin
661.5 to 661.6
Ficino, Opera omnia 661.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At tu frustra conaris istum perditum emendare, neque exaudit demens rationes, neque audit, nunquam parcet probis uiris impius iste, qui nunquam pe percit Deo. Quonam pacto potest insanus qui Deum odit, homines ullos qui Dei ima gines sunt diligere? Rogas me ut eum quibuscunque possum rationibus corrigam, littus arare me iubes. Nemo infestius, nemo rursus ineptius contra res diuinas inuehitur, quam iste homuncio quem emendare me rogas, puniendus est potius Thersites iste, quam castigandus. Proh nefas, impunè inuectiuas multas ore uenenoso euomuit contra Deum. At quo ore? Quod ab ipso Deo laudandi Dei gratia est creatum. Non habeo in quo seculum hoc nostrum Bernarde accusem, nisi quod portendulum istud impium produxit. Gloriosum bellum loui quondam à gigantibus indictum fuisse narratur, ignominiosum summo Deo his temporibus à Pigmeis. Commendes meae disciplinae monstrulum miserabile, &certè si cerebrum haberet ac uires, ualde humano generi noxium. Hoc Hercules propter contemptum praetermisisser, Marsilius respuit propter foetorem. Vale felix, &iube aliàs leuiora. Quid est felicitas, quod habet gradus, quod est aeterna. S. I Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, Vm ego ac tu nuper in agro Charegio multa de felicitate ultro citroque disputauissemus, tandem in sententiam eandem duce ratione conuenimus. Vbi tu nouas quasdam rationes, quod felicitas in uoluntatis potiusquam intellectus actu consistat, subtiliter inuenisti. Placuit autem tibi ut tu disputationem illam carminibus ego soluta oratione conscriberem. Tu iam eleganti poëmate tuum officium impleuisti, ego igitur nunc, aspirante Deo, munus meum exequar, quam breuissimè.