Latin
662.1 to 662.3
Ficino, Opera omnia 662.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tria bonorum humanorum genera numerantur. Bona uidelicet fortunae corporisque &animi. Fortunae bona sunt pecuniae, honor, beniuolentia, dominatio. Atque ut à primis incipiamus, pecunia non est summum bonum, ut opinatus est Mida, non enim propter seipsam, sed propter corporis uel animi commoda comparatur. Neque honor &beniuolentia, ut Augustus solebat dicere, quia in alterius arbitrio sunt, &saepe non sentiuntur à nobis, saepissimè praeter meritum &impenduntur, &amittuntur. Neque dominatio, ut uoluit Cę sar, quoniam quantò pluribus dominamur, tantò acrioribus uexamur curis, plura subimus pericula, pluribus seruimus hominibus atque negotijs, plures hostes habemus. Bona corporis sunt, robur, sanitas, pulchritudo. Robur sanitasque non est summum bonum, ut Milo Crotoniates existimasse uidetur, minimis enim offensiunculis subijcimur. Neque pul chritudo, quàm Scepticus gloriabatur Herillus, nemo enim quamuis pulcherrimus sit, hoc ipso contentus uiuit, &alijs potius bonum est pulchritudo quam pulchris. Animae bona alia sunt irrationalis partis animae, alia rationalis sunt. Irrationalis partis sunt, acumen sen suum, eorumque uoluptates. Aristippus censuit in ambobus summum esse bonum. Nos in neutro felicitatem consistere arbitramur, non in acumine, tùm quia in hoc à multis bestijs superamur, tùm quia offendere nos solet acutus sensus, non minus quam iuuare. Non in sensuum uoluptatibus, nam ardor eas antecedit, comitatur suspitio, poenitentia sequitur, multis longisque doloribus una emitur breuisque uoluptas. Ac tamdiu uoluptatis hu iusmodi uehementia durat, quamdiu durat corporis indigentia, puta eousque potus suauitas quousque sitis, indigentia uerò omnis molestia quaedam est. Voluptas ergo sensus, quia saepe contrario suo, id est, dolori, miscetur neque pura ueraque uoluptas est, neque sufficiens. Ac si quis dixerit nonnullas esse sensuum uoluptates, quae indigentiam non sequan tur, respondeo, eas usque adeò debiles esse ut nullus in eis beatitudinem collocet. Neque audeat quispiam in habitu quodam ex acumine oblectamentisque sensuum composito beatitudinem ponere, habitus enim huiusmodi fallax uolatilis, inquietus.