Latin
665.1 to 665.4
Ficino, Opera omnia 665.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quisque enim ea uirtute potitur in primis, quam in hac uita dilexit prae caeteris, atque est pro uiribus imitatus. Toto autem Deo fruuntur omnes. Totus enim in singulis est ideis. Sed totum Deum praestantius possident, qui eam in pręstantiore idea conspiciunt. Quoniam uerò quisque &Deo toto pro sua capacitatem potitur, &eo modo quo amauerat fruitur, ideo, ut Plato inquit, liuor adest à diuino cho o. Cum enim omnium iucundissimum si re amata potiri, quilibet in eo potiundo quod amauerant contentiis plenusque uiuit, quippe si amatores duo suarum delitiarum compotes fiant, uterque in amati sui possessione quiescet, neque curam quidem ullam habebit, num alter pul chriore potiatur amato. Adde, quod quamuis illic alij alijs capaciores sint, tamen quisque ad summum suae capacitatis exuberat, quo fit ut nihil ultra requirat. Adde quod amatorio quodam affectu uoluntati distributionique diuinae iustitiae quaelibet illic cedit quam libentissimè. Amoueri autem à Deo beatus animus nunquam potest. Neque enim ui fieri posse dicendum est. Nam unde uiolentia inferri potest in animam ab infinita Dei poten tia comprehensam. Neque sponte, cum enim uoluntas non moueatur ad aliquid, nisi ratione boni, postquam semel haeserit ei, in quo tota est boni ratio, idque cognoscit, numquam inde mouetur ad aliud. Et quia natura boni est, sibi appetendi uim applicare, sequitur ut insi nitum bonum applicet absque fine. Rursum quia uoluntas eatenus quiescit in aliquo, quitenus existimatur bonum, in bono infinito sine fine quiescit. Ac si anima dum in corporis motu uersatur felicitatem elegit omnis mutationis expertem, multò magis quando fuerit super motum. Neque inferiores animae partes diuertere inde possunt superiores, cesserunt enim illis in aeternum, quando in infinitum Dei statum anima sese uertit. Denique si separandus illinc quandoque animus est, siue id nesciat, non est beatus, quia uidelicet est ignorans, siue sciat, non est beatus, quoniam timidus atque aeger. Semper ergo fruitur Deo qui semel fruitur.