Latin
665.5 to 665.9
Ficino, Opera omnia 665.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Lege feliciter, Laurenti felix, quae Marsilius Ficinus tuus hic breuiter magna ex parte à te inuenta de felicitate perstrinxit, sic enim requirit episto la, latissimè uero haec ab eo in libris de Amore &in Theologia Tractantur. Vale. Oratio ad Deum Theologica. Marsilius Ficinus Bernardo Oricellario uiro praestanti &amico suaui, S. D. TIhil mihi suauius super homines, quàm cum Deo loqui. Nihil mihi suauius inter homines, quàm ioqui tecum, quae tecum loquor Deus audit semper uitę dux &amicitiae nostrae conciliator. Quae cum Deo saepe loquor ipse nunc au dies. Vtor hac oratione, Oricellari, ad Deum quotidie, ut Deus meae fulgeat menti &faueat uoluntati. Vtere &aliquando nisi forte quid melius habes, nemo est enim cui magis optem Deum fauere, quàm tibi. Audiui quandoque Laurentium Medicem nostrum nonnulla horum similia ad lyram canentem, furore quodam diuino, ut arbitror, concitum. Sed orationem iam audi. Olumen immensum te ipsum uidens, in te uidens omnia, ô infinite uisus te ipso lucens, illuminans uniuersa, ò spiritalis ocule, quo so lo &quem solum spiritales uident oculi, S immortalis uidentium uita, ò uiuentium omne bonum. Bonum quod totum imples amantium desiderium, desiderium nobis totius boni tu Deus solus accendis, qui solus es totum bonum. Obsecro te lux purissima per teipsam, purga obsecro caliginosam aciem, qua te cernam, quae gelidum cor inflam mas, quo te sitio, Amplifica angustum oculum, quo te conspiciam, quae humilem pupil lam erigis ut suspiciam. Penetras enim penetralia mea, ô profunditas profundorum, subleuas quoque sublimia mea, ô sublimium sublimitas omnium. Quid intima mea penetrat? Quid mea summatollit, Mirabiles certè mirabilis bonitatis pulchritudinisque tuae radij, per mentes, per animas, per corpora mirabiliter usquequaque diffusi. His igitur afficis me uel inscium, his, inquam, allicis, me cogis, uris, quantum o species singularis ecce iam ecce ad te propero auhelans, unica pulchritudo. Sed claudicat, ab nimium amator hic tuus, claudicat heu miser, porrige precor claudicanti piam, spes mea, manum. Duc oro quem allicis, excipe quem cogis, refrigera quem uris, quem angis oblecta, oble ctabis iam spero tuum hunc mirificè, ô mirum gaudium, ò fons omnium gaudiorum.