Latin
667
Ficino, Opera omnia 667
Unproofread scanNot analysed yet
CIquis diuturni silentij mei causam fuisse putat obliuionem, errat, ego enim tantum tibi debere fateor, ut non prius tui, quàm mei obliuisci possim. Sciebam equidem non decere minima quaeque scribere ad uirum multis negotijs occupatum, optabam igitur aliquid in rebus tuis magnum, idque indies expectabam, cuius causa congratulatorias ad te literas scriberem. Nondum quicquam uoto meo &merito tuo dignum uideo contigisse. Confide Saluiate Deo, scio te non esse ad parua uel mediocria natum. Bono igitur &,ut soles, magno animo esto. Iam enim magna consequutus eris, si magno animo fueris. Omnino autem piorum spem Deus clementissimus non frustratur. Obitum uerò Petri Cardinalis nostri quid deplorem? Nos quidem immortalis Deus non deseret, &si mortalis homo deseruit. Petrus autem iunior in prosperitate decessit, ut opinor, ne fortem obiret in senectute miserior. Prorogatio uitae &si interdum morum emendatio est, saepe tamen praeteritae prosperitatis abrogatio uel dero gatio. Multum Saluiate uixit, quisquis id quod uixit multum apud homines, meritus est plurimum apud Deum. Qui nondum satis ingenio &uirtute profecit, quamuis centum impleuerit annos, nondum satis uixit, denique, ut paucis absoluam, nemo diu feliciterque uiuit, nisi qui beatitudini uiuit aeternae. Vale mi Francisce, semper illius memor, quod saepe iam te Deus admonuit, neque esse fortunae, uel homini confidendum, neque eruiendum esse, nisi illi qui nulli seruit, qui neque fallere uult unquam, neque falli potest, cui deest nihil, qui nihil deesse suis unquam patitur. Iterum uale. loannes Caualcantes noster se tibi commendat. Qualis debeat esse imitatio. Marsilius Ficinus Baccio Martello, S. D. Egi orationem illam Bernardi Nuthij rhetoris ad Laurentium Medicem uirum doctum atque magnanimum. Tullium iampridem noster Nuthius ebibisse &concoxisse uidetur. In ea oratione mira quadam uicissitudo perspicitur, nam Sillic &Nuthius Tullianus est, &Tullius Nuthianus apparet. Talis quaedam inter Homerum atque Maronem, rursus inter Aristotelem &Theophrastum, fuisse uidetur uicissitudo. Perseuera igitur in Bernardi nostri familiaritate, hic enim clarus est thetor, adde &optimus, quae enim persuadere docet, ipse sibi iam persuasit. Vale. Saepe magna est laus quae breuis est. Marsilius Ficinus Bartholomaeo Scalae Oratori, S. D. Egi quaestiones Christophori Landini Camaudulenses. In ijs libris Maronis adita penetrat, Ciceronis Dialogos imitatur ad unguem, felicem uirum fabricat felicissime. Lege illos &tu, scio mecum senties. Vale. Sed quare in laudando Christophoro tàm breuis es Marsili? Quia habet nescio quid quod exprimere nequeam. Iterum Vale. Qui fauet bonis, sibi fauet. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. DAgo tibi, si Paci docto &bono sacerdoti fauebis, fauebis &mihi. Cum enim uiri