Latin
666.8
Ficino, Opera omnia 666.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ne forte à te segregati, uita uitarum, lumine luminum, atque nobis ipsi relicti, statim in exteriores tenebras tanquam mortui delabamur. Sed ut tibi piè uiuamus quoad fieri potest, &qui sedulò tibi uixerimus, te quoque ipso uiuamus semper &luceamus, fulgeamus simul atque flagremus, ardeamus simul &oblectemur, gaudeamus feliciter absque fine desideriorum nostrorum penitus infinito. Infinitam pulchritudinem tuam infinite amemus sine anxietate. Infinito rursus bono in aeternum sine ulla sacietate fruamur. Quod soli uirtuti Deoque confidendum &seruiendum. Marsilius Ficinus Francisco Saluiato, S. D.