Latin
67.1 to 67.4
Ficino, Opera omnia 67.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
eorum in die, quia apprehendi manum eo rum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum feceruntcaliter, quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo) &ego neglexi eos (aliter, abominatus sum) dicit Dominus. Sed hoc erit Testamentum (aliter, pactum) quod constituam cum domo Israël. Post dies illos dicit Dominus, dabo legem meam in mentem (aliter in uisceribus eorum) &in corde eorum scribam eam, &uidebo eos, &ero eis in Deum, &ipsi erunt mihi in plebem. Et docebit unusquisque proximum suum, &unusquisque fratrem suum dicens: cognosce Dominum, quoniam omnes scient, me siilicet unicum esse Deum, &sequitur, à maiore usque adminorem, quia propitius ero iniquitatibus eorum, &peccatorum illorum iam non recordabor. In ijs promittt Deus aliquando, se nouum pactum Testamentumque dispositurum, nouam trad turum legem differentem ab illa, quam dederat Mosi, postquam ludaeos ab Aegyptijs liberauerat, inscripturum eam non tabulis lapideis &chartis amplius, sed mentibus hominum, quasi prima illa deleri potuerit, non secunda. Ac ceremo niae ueteres, nouo Testamento introducto, secundum spiritalem intelligentiam seruari debuerint. Certè ut Paulus Apostolus ait, quando Propheta dicit: pactum Testamentumque nouum, significat alterum consenescere, atque deficere posse. Sed quando haec fue runt? quando impletum est illud, uidebo eos, &ero illis in Deum. Videt semper Deus homines intellectu, sed oculis insuper uidit, cum assumpsit hominem, hominem inquam, qui hominibus re uera Deus habitus est De quo Dauid, uidebitur Deus deorum in Sy on, &Zacharias, tu es Deus, &in te est Deus, nec est absque te Deus. Ex quibus ostenditur Messiae noui Testamenti, pactique conditoris diuinitas, significatur etiam diuinarum distinctio personarum. Sed ne quis turbetur, quod in uarijs translationibus uaria uoca bula sint, alibi pactum, alibi Testamentum. Sciendum est uocabulum hoc ab Hieremia introduci, scilicet Berith, quod legem, pactum, foedus, Testamentumque significat. Nouam legem Messię legem intelligi uestri interpretes confitentur, unde doctores Talmu tici legem Messiae aiunt excellentiorem fore Mosaica. Legite horum commentariola in Salomonis Ecclesiastem. Haec ibi reperietis, omnis lex praesentis seculi uanitas quaedam est ad futuri seculi legem, id est, ad legem Messiae, nam in sequentibus sic res declaratur.