Latin
67.5 to 67.8
Ficino, Opera omnia 67.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis lex, quam quis in hoc secula discit, uanum quiddam est, si ad Messiae legem con feratur. Haec ibi. Videtis ergo legem Messiae esse à lege Mosi differentem, cęremoniasque Mosaicas in Messiae conspectu penitus euanescere. Vana uerò Mosis lex appellatur, non absolute, sed ad Christi legem, caeteris enim praestantior est. Sed cur uana? quia per ciuiles uirtutes tantum humanum genus, non ad coelestis beatitudinis finem, sed uiam duntaxat dirigere potest. Christiana per purgatorias purgatique animi uirtutes ad exem plares uirtutes, coelestemque felicitatem perfectè perducit. Non enim datur perfecta feli citas, nisi animis perfectè purgatis, hoc non Mosaica, sed Christiana lex efficit. Praepara tio igitur quędam est Mosaica lex ad Christi legem, quasi formam, habitumque perfectum, cum uerò quis possidet habitum, praeparatione non indiget. Quò autem sub Mosi lege Sancti Paradisum non ingrediantur, sed Messiae legem, gratiamque expectent, uos, ut in superioribus diximus, confitemini. Ob hoc, ut arbitror, Moses legem suam seruantibus praemia solum temporalia pollicetur, non enim potest ea doctrina ad majus aliquid aspirare. Moses in Deuteronomio rem omnem sic aperit: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, &ponam uerba mea inore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. Siquis autem uerba eius, quae loquetur in nomine meo audire noluerit. Ego ultor existam. Nónne uidetis Deum Prophetam quendam praeter Mosem in populo uestro creaturum fuisse? daturum ei condendarum ab initio legum authoritatem. Huc mutare omnia pro arbitrio licet, mutare, inquam, imaginem in substantiam, ut imperfecta perficiat. Vos ei credere omnia non minus quam Mosi diuino iussu debetis, &quia neque omnes, neque omnia credidistis, ut minatus est Deus, exterminati estis. Non fingant Arabes Mahumethem regem, imò tyrannum fuisse talem, cuius len non coantauit Mosaicam ex se ualde liberam, sed nimium relaxauit, cui neque tempus, neque locus, neque ulla Prophetarum dicta conueniunt. Sed quonam pacto potuit Mahu methes esse Propheta illa supremus ex ludaeorum populo suscitandus, cum ipse in Alcorano consiteatur sesum Nazarenum ultimum Hebraeorum, summumque fuisse Proghetam. Iudaei quondam praesertim Africani his Mosi uerbis admoniti, Messiam expegabant nouarum legem conditorem.