Latin
687.1 to 687.4
Ficino, Opera omnia 687.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus ex elementis com positum tàm secundum totum, quàm secundum partes è suo statu mutatur. Elementorum sphaerae &si uicissim mutantur in partibus, totae tamen ipsae permanent incorruptae. Coe lestes denique sphaerae tam secundùm partes, quàm secundùm totum indissolubiles perseuerant. Spiritus ratione uacui forte mutantur omnino. Rationales autem in tota substantia &actione praecipua permanent, quamuis secundùm particulas quasdam, id est, uires actionesque infimas quadam uicissitudine permutentur, angelici spiritus ijdem &similes in utrisque consistunt. Imò uerò, ut rectius exprimam, si corpora multa reperiuntur, quae quamuis dispositione mutentur, semper tamen eadem substantia permanent, atque haec quidem sunt, quorum proprius est circuitus, id est, multo magis multi sunt spi ritus, &si quadam dispositione mutabiles, substantia tamen penitus immutabiles. Tales uerò sunt qui praediti ratione circuitum quendam rationalem à seipsis in seipsos intrinsecus agunt, quando seipsos animaduertunt &colunt. Agunt rursus extrinsecus, tum consultando à fine rerum agendarum ad principia, atque conuerso, tùm disserendo à propo sitionibus quibusdam ad conclusiones, atque contrà tùm speculando ab effectu ad causam, rursusque à causis ad effectum. Rursus, quando particularia in uniuersalia ipsa resoluunt, ac uicissim uniuersalia in particularia diuidunt componendo. Omnis uerò uis ad circuitum naturalis esse sempiterna censetur, tùm quia à se per suum centrum non recedit, tùm quia si opus fuerit per suam circumferentiam in se redit, &in quouis puncto inchoat semper à fine principium. Maximè uerò ubi fit circuitus spiritalis, ibi enim iungitur circumferentia centro. Atque huiusmodi substantia simplex uim suam replicat in scipsam &auget replicando. Sibique innitens semetipsam conseruat. Meminisse uerò oportet, ubi discursio rationis efficitur, innata esse principia quaedam stabilia discurrendi, id est, communes quasdam manifestasque notiones, à quibus incipientes quasi radijs quaera mus ignotiora, atque inuenta ad easdem comparando dijudicemus. Meminisse praeterea decet, quoniam principia illa necessaria sempiternaque sunt, ideo uim animę quae illarum subiectum est, esse similiter sempiternam.