Latin
687.5 to 687.8
Ficino, Opera omnia 687.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Discursionem quidem illam tanquam naturę nostrae propriam possidemus. Fundamenta uerò discursionis nobis cum angelis sunt communia. Illa quidem parte coelestes sumus, ex ista supercoeinestes. Duo mundani corporis sunt extrema, terra scilicet coelumque empyreum. Vtrumque uidetur immobile, sed altera alterum ratione. Terra quoniam non adepta est uirtutem aliquam ad circuitum. Empyreum uero coelum, quia iam omnem corporum uirtutem est adeptum. Mediae uero sphaerae sempiterna quadam uirtute, sed mobili, requirunt ulterius, nescio quid, permanens &ęternum. Quod de tribus ijs gradibus diximus, idem penitus de sensu, ratione, mente, rursus bestia, homine, angelo, intellige dictum. Elementa quoniam non solum corpora sunt, uerumetiam ex materia infima componuntur, ideo mobiliter agitantur. Coelestia uerò quia eiusmodi materia carent atque sunt quasi non corpora, idcirco stabiliter aequaliterque discurrunt, suoque ordine errores elementorum cohibere uidentur. Quia tamen motibus oppositis contrarijsque feruntur, si proprijs ferantur naturis oportebit contrarias illis inesse naturas. Nulla tamen est contrariarum dissonantia qualitatum, unde omnis abest pernities, omnisque transgressio. Mouentur igitur temperatione quadam, qua &ipsa superior causa regit potenter suauiterque perducit. Vniformis natura est quae tàm multa conducit in unum, est etiam omniformis quae illa ad terminos affectusque redigit omniformes. Non est autem corporea forma, alioquin uniformis simul, &omniformis esse non posset. Atque omne corporeum dum mouet, necessariò permutatur, ideoque perfectissimus motor esse non potest. Et quia in mouendo non permanet, idcirco solum uirtute sua nequit permanentem in motu seruare tenorem. Quamobrem globi coelestes à substantia quadam spiritali rationalique mouentur, atque illa quidem sempiternam habente infatigabilemque uirtutem, qua tamdiu moles tantas tàm aequaliter, tàm celeriter uoluere ualeat, ordinemque mirificè rationalem pulcherrimumque conficere. Rationales animae quia nullo modo sunt corpora, sed ad corpora iam affectu quodam na turali declinant, idcirco manent quidem essentia uitaque semper, sed quasi mobiliter. Innata uerò uirtute propriaque mouentur. Angeli uerò sint neque corpora, sint neque ad corpora uiuificanda declinent, &stant quidem, &stabiliter ut in superioribus disputauimus.