Latin
691.1 to 691.3
Ficino, Opera omnia 691.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Multi sunt intellectus humani, multi angelici, unicus est diuinus. Vòd multi sint secundùm participationem intellectus, patet ex eo, quòd animae rationales sunt plurimae. Atque in mentibus hominum diuersorum momento eodem apparent opiniones, affectus, habitus inter se penitus repugnan tes, quòd sint multi etiam intellectus secundum formam in superioribus declarauimus, quando diximus ad mentis ipsius rationem spectare magis seorsum à sensibus corporeque uiuere, quàm cum ipsis, quòd super mentes omnes, quae forma ipsa sunt tales, sit unicus secundùm causam intellectus, inde probamus, quòd quum spiritalis indiuiduarum mentium multitudo ordinata magis, unitaque sit, quàm corporum multitudo, necessarium est unionem eiusmodi ab una quadam causa proficisci. Res enim diuersae, siue illae quidem corporales ea ipsa ratione, qua diuersae sunt in unum, uel opus, uel ordinem finemue conspirare non possunt. Sed in quantum unum quiddam illis inest commune. Atque hoc ipsum quod commune dicitur, uniuersis à nullo illorum proprieque continentur in ordine, prouenit. Illi enim duntaxat, aut certè suis quibusdam proprium esset, non commune pariter uniuersis. Neque etiam à cunctis ex propria uariaque ipsorum uirtute communis illa qualitas proficiscitur. Quae enim diuersa sunt, ut diximus, in quantum diuersa sunt, non pariunt unionem. Sed nunquid natura, quae cunctis inest communis, ex se ipsa prorsus existit? Nequaquam. Maius enim est existere ex se ipso, quàm in se ipso consistere. Quum igitur natura eiusmodi non in se, sed in turba con sistat, certè ex se ipsa non potest existere. Igitur ab unitate quadam, quae super omnium numerum in seipsa consistit, unio illa omnium proficiscitur, &quia unitas illa sublimis nulli propria est, ideò sicut unitas numeralis ubique omnibus adest numeris, &punctum lineis: sic ipsa quoque indiuisibilis permanens omnibus ubique spiritibus corporibusque pariter adest, ac aequè ligat inuicem uniuersa. Quae ex hoc ipso mutua quadam conuenientia conducunt ad unum, quoniam ducuntur ab uno.