Latin
691.4 to 691.6
Ficino, Opera omnia 691.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut igitur omnia mundi corpora ad unum summumque corpus continens, mouensque omnia, rediguntur: sic spiritus omnes ad unum summumque spiritum omnia complectentem, perque spiritus sibi subditos corpora uiuificantem, atque mouentem. Res neque circulo confunduntur, neque ad principia plura aequalia reducuntur, neque sursum absque fine progrediuntur. tii utato Ic, ut uidetur, triplex potissimùm exciuditur error: Primus eorum, qui aiunt cuncta sic circulo inuicem dependere, ut quemadmodum hoc ab illo, ita illud uicis sim ab isto dependeat. Sic utique idem ad idem comparatum esset, &causa, &Leffectus, prius quoque atque posterius, superius &inferius. Secundus eorum, qui plura in latus principia introducunt. Foret enim numerus quidam principiorum ex communi natura proprietatibusque compositus. Nullum igitur illorum esset reuera prin cipium, quia nullum simplex existeret, &ab altiore unitate cuncta ligante singula prouenirent. Tertius illorum, qui sursum absque fine à principio alio ad aliud semper ascendunt. Sed illi dum innumerabilia principia curiosius affectare uidentur, quum nusquam reperiant primum, nullum prorsus principium assequuntur. Cogitare profectò deberent, quicquid dependet ab alio suapte natura pendere, ac nisi ab alio quod non dependet aliunde sustineatur, penitus uacillare. Quapropter si omnia ab alijs absque fine dependent, cuncta undique uacillabunt. Perinde ac siliquida liquidis haereant, nec usquam solida dentur, quae liquida sistant. Nullus erit in rebus status, ordo, circuitus, perseuerantia, &restitutio nulla. Non erit in rebus aliud praestantius alio, quum ubi non datur summum, ibi alia alijs ad summum propius non accedant. Manifestem uero uidemus, alia in natura facere, alia fieri: illa quidem antecedere dignitate, ista succedere.