Latin
692.1 to 692.3
Ficino, Opera omnia 692.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Causarum pręterea multitudinem latitudinemque in effectibus quoque numerum amplitudinemque producere. Itaque si absque termino in causis ad causas ascendatur, similiter praeter terminum ad effectus ab effectibus descendetur. Nulla erunt extrema, sed omnia media, omnia infinita. Siquidem res quaelibet ab innumerabilibus antecedentibus uires accipiet, &succedentibus innumeris uires dare ualebit. Innumerabilia erunt infinita. Quod est absurdum. Res quaelibet cuilibet apparebit aequalis. Quod nihilominus iudicatur absurdum. Nusquam reperietur corpus infimum, quod est terra, nusquam materia infima, quae est potentia una, puraque formarum capax. Nisi sit summus spiritus, nisi sit forma suprema, actus purus, fonsque formarum, nunquam incipient effectus aliqui fieri, quia nunquam mediae incipient causae facere, quae non prius faciunt, quàm ab omnibus supe rioribus moueantur, quòd si ab innumeris, &per immensum interuallum expectetur motionis exordium, nunquam accipietur. Nulla erit effectus alicuius scientia, quia nequaquam erit innumerabilium comprehensio causarum. Quid plura? Singuli in rebus humanis naturalibusque motus ideò ad certos terminos diriguntur, quoniam à principio certo reguntur: nisi enim regerentur inde, illuc nunquam dirigerentur. Quum igitur uniuersi mundi motus ordinatior sit, quam singuli, qui ad illius ordinem referuntur. Ideoque magis ad certum terminum sese conferat, id est, à commune cunctis bonum, atque pulchrum. Necessatium est ab uno quodam certoque principio, id est, bonitate ipsa, summaque pulchritudine, proficisci. Veritas est super mentem. VErùm ne fortem dum infinitum progressum amputare contendimus, ipsi quoque interuallo penè infinito ab ipso disputationis nostrae proposito dementer digrediamur, iam si placet regrediamur ad mentem. Quod est in corpore ocu lus, &in oculo uisus, id ferme est intellectus in anima. Quod rursus, Solis lumen ad uisum, hoc lumen ueritatis ad mentem. Aliud Solis lumen est, quod oculus similiter aliud ipsa ueritas est, aliud intellectus. Alioquin &omnis mens omnino esset ueridica, &res quaelibet particeps ueri, similiter esset intelligentiae particeps.