Latin
693.4 to 693.6
Ficino, Opera omnia 693.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc aut plenissimum gaudium, id est, integra bonorum omnium, securaque fruitio. Nihil ulterius possumus uel fingere, uel optare. Quid ergo Deus est? Certè quantum in mente ipsius speculo refulget ex eo, Deus est clarissima &certissima ueritas, omnium fons uerorum. Verissima quoque claritas claritatum. Rursus bonitas infinita, quę dum seipsa gaudet, bonis gaudet mnumeris. Gaudium quoque immensum seipsa bonum, perque seipsum faciens, ut alia bona sint, quibus gaudere quis possit. Ipsa certitudo uel claritas idem est, atque ipsum gaudium. Vando dicimus Deum claritatem esse, uel gaudium, non claritatem esse, uel gaudium in uoluntate ponimus, sed in seipsis. Neque uolumus illic claritatem Pa gaudio discrepare, ubi ueritas a bonitate non discrepat. Est itaque claritas gau dens, gaudiumque clarum. Claritas, inquam, gaudio non tanquam alia re gaudens, sed seipsa. Gaudium non alia claritate clarum, quàm seipso. Sicut lumen non indiget oculo, sic ueritas non indiget mente. Liud quidem oculus est, aliud radiolus quidam ingenitus oculo, aliud rursus amplissimum Solis lumen. Radiolus ille propria est oculi claritas, &in oculo: lumen uerò illud communis est omnium claritas, claritas non agens oculo qui Aad ipsam percipiendam est institutus. Similiter aliud mens, aliud eius propria claritas, id est, radius ei insitus ab initio. Aliud Deus supereminens claritas claritatum, claritas propriè mente non indigens, quae ad ipsam percipiendam procreata uidetur. Gau dium gaudiorum omnium, quae à uoluntate qualibet sentiunt, gaudium non indigens uoluntate, qua gaudeat. Siquidem ipso duntaxat gaudet unaquaeque uoluntas. Summae certitudini nihil est incertum.