Latin
694.1 to 694.4
Ficino, Opera omnia 694.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CISolis lumen esset non solùm in causa uisus uisibilisque ipsius, sed etiam omnium causa causarum, ac uisus ipse foret praestantissimus Solis effectus &proximus, quum perfectio à defectu dari non possit, imò uerò opus sit uisu perfecto ad indigum generandum. Certè quicquid in uisu bonum praecipue optandumque apparet, id totum, ac multò excellentius esset in lumine. Optimum uerò optabilissimumque est oculo, ut neque lumen lateat ipsum, neque quum patet, offendat, imò uehementer oblectet. Lumen igitur etsi non haberet oculum, tamen suo quodam pacto, id est, seipso tanquam sublimiore uisu sese clarè uideret, coloresque omnes in se fonte oculorum intueretur. Videret quoque se id esse, quod omnes uident oculi, omnesque per ipsum uidentes, passim ipsum quoque uideret. Mitto nunc quòd Platonici putant lumen cuncta uidere. Deus autem tota mentis causa est &proxima, ac mens opus est Dei summum. Quicquid ergo summopere menti est optandum tanquam optimum, totum hoc iam habet Deus modo suprà, quàm dici potest, praestantiore. Quid uerò uel intellectui optabilius, quàm uerorum omnium certitudo? Vel uoluntati, quàm gaudium omnibus gaudens bonis? Non satis esset menti, (eam interroga) non satis esset ipsi ueritatis tota possessio, si eam ueritas ipsa, quam possidet, lateat. Non satis omne bonum, nisi iucundum curat, &gaudeat omni. Claritas ergo diuina, quamuis intellectu propriè non utatur, sed tamen ipsam minimè latet. Neque latet eam alicubi quicquam, quando per ipsam ubique omnia patent. Quid enim alicui posset esse certi, si certitudini ipsi, per quam sunt certa omnia, non esset certum. Vbi praecipuus mentium finis, ibidem est earum principium. Ed repete hunc in modum superiora, effectus quilibet, impellente natura, causam appetit, ut unde efficitur, ibi quoque perficiatur. Causam quidem proximam, si talis sit, ut in se remotarum omnium causarum munera colligat, appetit proprie, atque sub huius forma remotam. Propriam enim distinctamque formam à proxima potius causa, quàm à remota sortitur. Igitur in proxima illa, quam dixi, unde proprium principium habuit, proprium quoque collocat finem. Sicut ignis in concauo Lunae potius, quam in Sole, uel Marte terminum assequitur naturalem. Et aër in ignis concauo non in Venere, uel in Ioue.