Latin
696.5 to 696.8
Ficino, Opera omnia 696.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem naturalia omnia certi alicuius finis gratia instituta, quum singula ad singulos potissimùm usus conducere uideantur. Puta, clauiculus palmitis, quem capreolum uocant, ad hoc natus est, ut uitem proximae arbusculae uinciat. Hic uinciendi actus causa est, ut ortus sit capreolus. Quia uerò, quod nullo modo est, id neque esse potest essendi causa effectui cuiquam, neque causas omnes mouere necessarium est actum huiusmondi, &ante reliquas omnes uitis causas extitisse. Non autem extitit in corpo ribus, nisi nouissimè. Ergo in natura quadam incorporali rectrice corporum extitit longe prius, quam in palmite. Quae quidem natura uitis artifex gratia talis actus per formam suam ca preoli formam in tali quadam materia figurauit. Sed utrum actus huiusmodi in natura illa praefuit, secundùm naturae modum, an secundùm propositum uoluntatis? Certè secundùm utrunque. Atque ex illo idem erat, quod agentis forma quaedam &affectus ipsius exemplar, ex hoc erat finis. Vbi autem artificiosę uoluntatis propositum est, ibi mens. Quapropter praeest omnibus corporalibus diuinamens, quae corporalium omnium formas intellectua li modo complectitur. Singula ad suos dirigit fines, ad unum denique cuncta. Maximè ue rò omnium mentes non solùm angelicas, uerùm etiam humanas, Deus curat &diligit, tanquam filias ex eo proximè procreatas. Quum enim indiuiduae &separabiles à materia separataeue sint, non possunt ex praecedente uel parte, uel materia confici: ex nihilo uerò, quod infinitè ab ipso esse distare uidetur, agere aliquid solius infinitae uirtutis est opus. tique Omnes mentes sunt indiuiduae, separabiles à materia, sempiternae. rub) Vòd autem mentes indiuisibiles separataeque, uel separabiles à materia sint, inde patet: quoniam rationem ipsam indiuisibilem, ac penitus separatam, per quam res muliae indiuisibiles separataeque sunt, &noscuntur: rationem, inquam, ipsam propriè, in quantum indiuidua separataque est, attingunt. Quemadmodum uerò lineae indiuisibile centrum non aliter, quam per ipsarum indiuisibile punctum, sic nos indiuiduam secretamque naturam, non nisi per uirtutem indiuiduam &secretam attingere possumus. Deus quibus esse producendo tribuit temporale, ijsdem prouidendo bene esse temporale procurat. Quibus autem aeternum esse sua incomparabili largitate concessit, ijs bene esse non tam ad tempus dirigit, quam in aeternum.