Latin
697
Ficino, Opera omnia 697
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde his res ita disponit in tempore, ut quamuis non uideantur his bonae, qui ipsam non uident aeternitatem, tamen sint apud illum optimae semper, qui quo pacto tempus aeternitate seruiat, non ignorat. Quòd autem mentibus uitam tribuerit sempiternam, nunc ab ipsa ratione &luce breuiter perspicua rationis luce monstrabimus. A ratione primùm hunc in modum: Si rei cuiusque ra tio, quae propria speciei definitione monstratur, aliter se habere non potest, quicunque dubitat, utrum summa ipsa rationum ratio non aliter habere se possit, is tunc uel ratione non utitur, uel abutitur. Summa igitur ratio est aeterna, siue potius est aeternitas. Haec mentibus omnibus passim sese insinuat, qua ubicunque placuerit, pro arbitrio possint ratiocinari. Atque eò usque quandam aeternitatis suae largitur proprietatem, quousque sub rationis ipsius munere, hoc est, ratiocinatione aeternae rerum rationes, in quantum aeternae sunt, capiun tur. At rationis aeternitas, ratioque aeternitatis sua quadam definitione comprehenditur. A luce deinde hunc in modum: Immensum diuini Solis lucem inextinguibilem esse non dubitant, quicunque umbratilem eius imaginem in coelesti Sole lucentem extingui nunquam ani maduertunt. Siquidem in summo puroque actus cuius libet actu nulla potest passio, uel priuatio fingi. Sicuti neque uel in potentia infima ullus actus, uel in mera priuatione habitus ullus. Lux illa supercoelestis per omnes mentes supercoelestia cogitantes, quasi stellas, pro natura cuiusque latè diffunditur. Eatenus uerò suam illam inextinguibilem seruat proprietatem, quatenus per eam, quod extingui non potest ab eo, quod extingui potest, quadam rationis luce discernitur, &qua ratione uel hoc extinguibile sit, uel illud inextinguibile, demonstratui? Nempe sub ratione inextinguibilis proprietatis lux illa tribu ta est, ubicunque ratio inextinguibilis cuiusque naturae perspicitur. Et summus ipse naturae lucisque cuiusque fons siti quadam naturali propriè quaeritur, amatur, &tollitur. Marsilij Ficini Florentini ad ioannem Caualcantem amicum unicum, de raptu Pauli ad tertium coelum, &animi immortalitate. On licet nobis, mi loannes, his temporibus ob epidimiae suspitionem unà sicu ti consueuimus familiariter in terra uitam agere. Verum quidnam prohibet interim nos in coelo, ubi nulla pestis formido solicitat nos uersari? Ergo amice age, iam refugiamus in coelum. At, inquies, forsitan in quodnam potissimum? In illud certe, cuius radijs inflammati tamdiu in terra coelestem unà uitam agimus. Nunquid meministi, loannes, quum olim nobiscum in aedibus tuis coenaret uir ille probatissimus, Bernardus Tenerius noster, quam de raptu Pauli in tertium coelum disseruimus? Instauremus conuiuium illud hodie, ut in eo inuita epidemia conuiuamus. Dialogus inter Paulum &animam, quòd ad Deum non ascenditur sine Deo, &de fide, spe, charitate.