Latin
700.5 to 700.6
Ficino, Opera omnia 700.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec essanò penes rerum ordinatorem, unum bonum est cuncta bona. Sana natura illa communis &una, quae in multitudine omnium iacet, &continetur ab omnibus, ab una quadam emanat forma, quae in seipsa super omnem multitudinem est, &continet omnia. Sed ultrà progredere, si quod infra rerum ordinem cogitas, dicis infinite malum, cur non etiam quod supra rerum ordinem extat, fateris infinite bonum? si ad bonum propa gatio pertinet, quo enim &quando quaelibet perfectiora sunt eo, &tunc magis propaga ri uidentur, proculdubiò penes infinitum bonum existit infinita propago. Propago, inquam, intima. Nihil enim infinitum reuera existit extra ipsum. Ibi est igitur pater &filius. Penes patrem bonum infinitè, filiumque infinitè bonum infinitus uiget &amor. Si quilibet trium aequè infinitus est, etiam aequales inter se sunt, atque simillimi. Si infinita natura atque plenitudo, quum nihil relinquat extra se sui, totumque penitus comprehendet, non nisi unica esse potest. Vnica est substantia trium, adde &simplicissima. Si modò potentissima esse debeat, ac tam potentia in unione consistat, quàm in diuisione debilitas. Iam igitur, ô anima, trina &una, spiritus unus intellectu, uoluntate, memoria, constans, aetherem unà mecum unicum conscendisti, coelumque trinum. Intra coelum tria in uno Sole uidisti aequalia inter se &similia. Formam, figuram, atque lucem, Solemque in tribus his non triplicem, sed unicum iudicasti. Supra coelum in una bonitatis ipsius natura propagantem inuenisti ab aeterno propaginem &amorem.