Latin
701.1 to 701.4
Ficino, Opera omnia 701.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tres in his naturas, sed unicam agnouisti in seipsa se iugiter propagantem, plenissime similiterque amantem, &quod hic diuinitùs aspexisti, haudquaquam licet aliter unquam homini loqui, quàm tres personas unumque Deum. Septem circa animam septenarij. Eptimò, considera mecum, ô anima, septem capitalibus sceleribus expurgata à septem malignis spiritibus libera, quam septem planetarum munera extrinsecûns ornant, ut foelix appareas, septem Spiritus sancti dona intrinsecùs imbuunt, septem Angeli Dei thronum circundantes ducunt, ut reuera sis foelix, considera mecum septima hac lucis die, in qua reuera quiesces, hora scilicet diei septima, qua clarissimè perspicies, ut septies in ea luce sis beata, quae indulgere tibi dum misera uiuis septua gies septies pollicetur. Tertio, mens tertium coelum attingit, dum considerat Deum in creaturis, creaturas in Deo, Deus in seipso. Onsidera mecum unum trinumque supercoeleste coelum, uidelicet primon Deum Patrem tuum in rebus ab eo creatis: res deinde creatas in Deo: tertiò Deum ipsum in semetipso. In quod quidem tertium coelum optimè raptus sum olim ut &ipse haud ulterius pessimè rapere, &quicunque in terris miserrime rapiunt, illuc mecum beatissimè raperem. Trinitas creatoris in nouem creaturarum trinitatibus reperitur. luinam trinitatem in rebus cunctis agnosces, dum in eis nouem trinitates con siderabis, quas imitantur nouem ordines angelorum. In una scilicet coeli may china figuram, lucemque, &motum. In quolibet spiritu supra coelum, substantiam, &uim, &actionem. In omni spirituum numero tres hierarchias, in quali bet hierarchia tres ordines, in quouis composito sub coelo materiam, formam, uirtutem. In omnibus mensuram, numerumque, &pondus. Rursus potentiam, ordinem, utilitatem. Praeterea principium, mediumque, &finem. In te ipsa memoriam, intelligentiam, uolunta tem. In scientijs naturalem, rationalem, moralemque facultatem. In qualibet trinitate primum, Dei potentiam Patremque refert: secundum, sapientiam &Filium: tertium, amorem Spiritumque benignum. Sic inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Definitio &diuinitas animi. Ic dum in rebus tanquam diuina Deum reperis, reperis &teipsum. Quippe si in corporibus iuuenis spiritum, in tenebris lucem, in malis bonum, in morte uitam, aeternitatem in tempore, in rebus finitis infinitum, memento te esse spiritum Lincorporeum, lucidum natura, bonumque, immortalem aeternae ueritatis ac stabi litatis immensique boni capacem.