Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 702
Unproofread scanNot analysed yet
In una quadam communi cunctis essentia. Cunctę enim communiter in eo quod sunt, con ueniunt. In essentia, inquam, indiuisibili formas prorsus indiuisibiles. Iam enim dimensiones ab ijs omnibus segregauimus. Volo insuper ex qualibet rerum specie unam hic existere formam. Et quemadmodum omnes naturales formae, quae participatione quadam tales sunt, uel tales, in uno quodam subiecto per se infinite patiente, id est, in prima materia, congregantur: sic omnes quae per essentiam tales sunt, id est, formarum rationes uolo, &uideo in uno quodam fonte per se infinite agente. Deus est infinita uitarum uita, lumenque luminum. VBi actus est infinitus, est &uita, atque illa quidem penitus infinita. Siquidem uita est intimus &absolutus actus essentiae. In uita infinita nihil est quod non perfectissimè uiuat. Quod ergo factum est ab eo in ipso uita erat. Vbi autem perennis actus, &uita uiget immensa, ibi absolutissimum est intelligentię lumen. Siquidem intelligentia est absolutio uitae reflexioque eius in semetipsam. Ergo uita haec est lux hominum, quae &in tenebris lucet. Sed tenebrae eam non comprehenderunt. Diurnum lumen sanis quidem oculis est iocundum, aegrotantibus molestissimum. Radius Dei bonae menti benignus aduenit, paterque &gratia nominatur. Malae autem rigidus iudex est, &furia. Per hanc lucem ueram, quae illuminat omnem hominem uenientem inhunc mundum, modò uidistis res omnes in Deo, ipsumque Deum. Quicquid enim est in Deo simplicissimo, est ipse Deus. Illa igitur series dearum, quam in Deo intellexisti, diuina ipsa sapientia est, quae uerbum Dei est apud Deum, atque ipse Deus, perque ipsum facta sunt omnia. Ideò &ipse Deus reperitur in omnibus, &omnia inueniuntur in ipso. Mens reperit aeternitatem suam in rationum idearumque aeternitate. E Nuenisti &hoc tu modo immortalitatem tuam. Quo enim pacto potuisses à mundi formis mortales conditiones secernere, &rationes inde immortales concipere, in aeternam Dei uitam intelligentiamque huiusmodi rationes redigere, actum illum cogitatione quodammodo, ut ita dicam, efficere effectorem, nisi ipsa immortalis esses, aeternaeque Dei uitae &intelligentiae capax. Diffidant de sua immortalitate homines flagitiosissimi, quorum animulae quaerentes uita solùm in regione mortis, iam diu mortuae sunt, uitiorumque coeno sepultae. Immortalitatis fiducia accepta ex gradibus contemplationis quatuor. 7 V uerò confide mecum coelestis anima, quae dum apud Deum contemplaris ueras creatarum rerum omnium, aeternasque rationes quodammodo comprehendis cuiusque rationis aeternitatem, aeternitatis rationem, ueritatem aeternitatis. Gradus quatuor. Rofectò rationis aeternitatem sentis, quando iudicas cuiusque rationem, definitionemque adeò certam consistere, ut aliter unquam se habere non possit. Puta quod homo sit animal rationale, &quod circulus sit figura in seipsam conuersa, à cuius centro ad circunferentiam omnes rectae lineae ductae sunt aequales necessariò semper fuit, semperque erit uerum.