Latin
703.1 to 703.4
Ficino, Opera omnia 703.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem aeternitatis intelligis, quando aeternitatis naturam ita definis: Aeternitas est momentum, siue punctum per se semper stabile, cui neque antecedit punctum, neque succedit: ita mensura quietis ut motionis mensura est tem pus. Aeternitatis ueritatem cognoscis, quando probas in eo solùm esse ueram aeternitatem, quòd ex se, &in seipso, sine principio ac fine quiescit. Veritatis cernis aeternitatem, ubi argumentaris, neque incoepisse unquam, neque desinere ueritatem. Alioquin fuisset ueritas ante seipsam, foretque post seipsam. Nempe si coepisse dicatur quandoque antè ab aeter no uerum fuit, &non nisi per ueritatem fuit uerum ueritatem ipsam quandoque fore. Ac etiam desinere cogitetur, deinde in aeternum uerum erit, &non nisi per ipsammet uerita tem erit uerum, ueritatem aliquando extitisse. Immortalitas animi ex proportione ad immortalia. Ttende animasitibunda liquoris aeterni. Memento te non potuisse aeternum omnino obiectum attingere, nisi tibi aliqua cum illo inesset proportio. Ergo si non ab aeuo, saltem uiuis in aeuum. Neque solùm attingis quum aliqua esse aeterA. Ana, &qualia sint, argumentaris: sed etiam pro natura tua penetras, quando intimam illorum naturam, quasi in suas quasdam partes uiresque distinguis. Imo etiam quodammodo comprehendere uideris, quando definis. Mitto quòd uidere posset alicui, si mens sempiternam comprehendit rationem, ratione illa esse maiorem, ideoque aeternam, satis esto si suo modo capit eam aequalem saltem quodammodo esse oportere. Siue autem iam aequalis sit natura, siue capiendo fiat aequalis, tanquam à Deo rationum fonte ob mu tuum quendam amorem iugiter dilatata sufficienter ostenditur mentem esse sempiternam, Deumque animam ab initio, quantum ad essentiam uitamque, ut ita dicam, parem aeternae rationi fecisse, postquam quotidie, quantum ad intelligentiam &amorem, quoad geri potest, reddit aequalem. Denique quaecunque uis capit aliquid, pro natura sua capit, &an suam retrahit rationem. Si ergo mortalis esses, nunquam aeterna, in quantum aeterna sunt, &subaeternitatis ratione nunquam rationis aeternitatem, aeternitatisque conceperas rationem. Sed sicut rubris oculis &amarae linguae rubra &amara sunt singula, ita mor:a li animo mortalia cuncta iudicarentur. Nunc uerò tantum abest, quòd quae sempiterna sunt, ritè contemplando caduca putentur, ut mens contemplatrix etiam à mortalibus singulisque conditiones mortalitatis secernat, atque sub uniuersali ratione percipiat.