Latin
703.5 to 703.8
Ficino, Opera omnia 703.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec à ma teria corruptioneque separare nunquam posset, nisi &ipsa multò longius esset ab ijs seiun cta. Capis ergo in coelo hoc secundo aeternitatem tuam, quando hic rationis cuiusque aeter nitatem pro uiribus capis in Deo fonte rationum immenso. Mens Deum in seipso uidet, ob nimium splendorem omnino uideri non posse. Aeterùm nunquid Deum ipsum in se ipso comprehendens, quod tertium tibi super est coelum, in quo illa ipse arcana uidi, quae non licet homini loqui? lumen Solis perspicis in elementis, suspicis &in stellis, in seipso non potes inspicere, &tamen homo si sapis, contentus es tantum esse Solem tuum, ut capacitatem superet oculorum. Diuinam lucem similiter in rebus ab ea creatis agnoscis, agnoscis &inrerum rationibus creatarum. Sed absolutam in seipsa non sustines. Gaudes autem the saurum tuum tantum esse, ut sit prorsus innumerabilis: innumerabilis, inquam, non quòd tibi desit ars numerandi, quae tibi illic est plenissima, sed quòd ille uirtutis gradibus summum artis exuperet. Satis tamen numerauisse uideris, quando cunctis, quae uel esse, uel intelligi possunt, dinumeratis, recta computas ratione, Deum ipsum tale nihil esse, &quando, quomodo innumerabilis sit eius uirtus, intelligis. Satis uides quando, quomodo sit inuisibilis, uerè uides. Satis comprehendis quum, quàm sit incomprehensibilis. Nun quam enim clarius ueritatem ipsam intelligis, quam quum recte, quo pacto super intelligentiam sit, intelligis. Vbi summa lux, ibi summae tenebrae: ubi summae quoque tenebrae, ibi lumen summum. Vnde hoc nihil notius, nihil rursus ignotius, hoc nihil praesentius, nihil absentius, nihil magis uisibile, nihil inuisibile magis. Hinc exclamat Dauid: Nox illuminatio mea in delitijs meis. Rectius de Deo loquimur negando &referendo, quàm affirmando. Erùm quid ita in hoc coelo uides, non potes loqui, hoc est, absolutem pronuntiare, atque affirmare. Quotiens de Deo alia negas ita discurrens, Deus neque est corpus ullum, neque corporis qualitas, neque anima, neque angelus, neque si quid altius cogitetur, uere negas.