Latin
704.5 to 704.6
Ficino, Opera omnia 704.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mens immortalitatem suam metitur in obiecto suo, quod est sine mensura. Nimus dum in tertio coelo exactius admodum, quàm in alijs, quàm immensus sit Deus, ut ita loquar, metitur, simul quantum propria uita naturae temporisque cuiusque mensuram excedat, agnoscit. Neque enim infiniti, imò infinitatis ipsius AArationem attingeret animus, si uita eius finem esset aliquem habitura. Neque obiecto immenso magis, quam terminatis contemplando delectaretur, si in immenso esset naturalium temporaliumque formarum. Quarum uires obiectis non quidem maximis, sed mediocribus solûm, eisque proportione quadam congruentibus, oblectantur, si uitae uis, qualis est intelligentia &uoluntas, ultra quemlibet loci, temporis, gradus, finem sibi oblatum sine fine intelligendo, amandoque progreditur, certè uita ipsa loci limitibus non constringitur, certi temporis terminis non exceditur, contrariae qualitatis gradibus non obruitur, determinati ueri bonique praesentia non impletur. Coeleste lumen lumine coelesti perspicitur, supercoeleste supercoelesti. Ic age quo lumine suspicis coeleste lumen? profecto coelesti. Dic ergo quo lumine uidisti modo supercoelesti.