Latin
705.1 to 705.4
Ficino, Opera omnia 705.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lux ista mundi sensibus manifesta una quaydam qualitas est, ergo diuersa corpora non aliter eam capiunt, quàm per unam naturam illis insitam &luci conuenientem. Natura huiusmodi perspicuitas nominatur. Quoniam uerò perspicuitas in oculo est sensibili luci cognatior, quam in caeteris hisce corporibus, est enim in eo perspicuitas sensualis, idcirco lux postquam illi infusa est reflectitur quodammodo in seipsam, quando scilicet oculus sentit illam. Vbi uidetur oculus non solum à iuce pati dum suscipit ipsam, uerumetiam in eam quodammodo nonnihil agere dum suo modo iudicat eam. Anima immortalitatem suam uidet quando uidet radium intelligentiae, infundi sibi à Deo, atque in Deum reflecti. Adem ratione spiritale lumen unum quiddam est, id est, ueritas ipsa. Hoc spiritus diuersi non capiunt aliter, quam spiritalem quandam perspicuitatem eis innatam. Quoniam uero in spiritibus praeditis ratione perspicuitas huiusmodi lumini huic Ssimilior &propinquior inest, fit ut ij spiritus non solum id capiant, sed etiam iudicent, atque ita reflectantur in ipsum. Vbi uidetur lumen hoc spiritale intelligibileque, primo quidem in intelligentiam influere seipsum minimè deserens. Deinde refluere in seipsum intelligentiam non derelinquens. Atque sicut Solis lumen prout in Sole manet est inuisibile, ut autem è Sole effluit in colores est uisibile, prout influit oculo eique naturale euadit fit uisuum, quando inde refluit in Solem, tunc uidens efficitur, ita Dei lux quantum in ipso absolutè se colligit est super intelligentiam, quantum inde in rerum se explicat rationes, intelligibilis est, quantum infusa intellectui, ipsi fit naturalis, euadit intellectiua. Quando uero in ipsum Deum resilit, est intelligens. Quamobrem circulus quidam hic efficitur, mirificè lucens ab ipsa diuina ueritate in intellectum, ab intellectu rursus in ipsam, circuli huius principium finisque est Deus. Intellectus est medium. Si huius circuli primus ultimusque terminus est aeternitas, in quantum ęternitas, certè medium est ęternum quod quidem est particeps terminorum.