Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 706
Unproofread scanNot analysed yet
Alioquin non posses, uel per immensum spatium tempusue cogitatione discurrere, uel ultra haec ad indiuisibilem aeternamque transire naturam. Mens quia est diuini uulius imago, Deum semper suspicere debet. Imago Dei in mentis speculo, quamdiu es in aenigmate, id est, umbra corporis, Acognoscis per speculum, sed extra umbram facie uidebis ad faciem, ô diuini uultus imago in speculo uultum aspice tuum. Quem aspicere nihil ferme aliud est, quam aspici. Quandoquidem oculi illius radius ipse est, qui inspicit ipse est, qui à seipso respicitur, cognosce teipsam mens aliarum rerum cognoscendarum usque adeo cupida, quid es, ô mens, cedo quid es? Imago uniuersi exemplaris exacta, legitima patris omnium filia, supercoelesiis Solis radius sempiternus, iugiter natura reflexus in Solem. Deus ergo te libentissimè tanquam suam imaginem intuetur, amat omnino te tanquam filiam, fulget tibi tanquam radio suo, iungitque te sibi. Ergo iam moribus &pietate ad exemplar compone te tuum quo integerrimè reformaris. Ama ante omnia patrem illum, quo feliciter generaris, felicius regeneraris. Gaude duntaxat lumine sine quo neque alijs potes unquam, neque teipsa gaudere. Terribiles ante omnia tenebrae, quia &uita consistit in luce &lux in uita, &quo interiores, eò terribiliores adueniunt. Horribiles extra corpus tenebrae cunctis, horribiliores intra corpus sunt melancholicis, hor ribilissimae in anima miseris. lucundum ergo aëris lumen omnibus, quia uitali spiritui cognatissimum est, rerumque innumerabilium uarietate delectat &docet, iucundius lu men in spiritibus corporis est sanguineis, suauissimum lumen intimum mentis beati. Deus est ipsum gaudium. Per ipsum duntaxat gaudemus, ipso solo beatè gaudemus. Clomnia uitandi doloris &consequendi gaudij gratia omnes agunt, &absque gaudio ipso uitam ipsam respuunt, manifeste gaudium est finis omnium, est igitur &principium, quo enim mouentur &fiunt. Quid ergo aliud est gaudium S ipsum nisi Deus? Bonorum bonum, gaudium gaudiorum. Cùm tantum his bo nis gaudeas atque illis, dicito mihi si modo dici potest, quantum illo bono quantumune idea illa gaudij gaudeas sine cuius illecebris, sine cuius forma, neque his bonis gaudes neque illis? Bono hoc &hac idea gaudent continuè quicunque re aliqua gaudent uel ingrati. Sed non bene beateque gaudent, nisi grati, quibus multò grauius hoc aduenit, quam ingratis. Ergo si uis ipso bono ipsoque gaudio optime beatissimeque gaudere, memento in omnibus quae tibi placent, nihil tibi aliud placere, quam ipsum. Marsilij Ficini Florentini, Argumentum in Platonicam Theologiam ad Laurentium Medicem patriae seruatorem. Ecreui, Magnanime Laurenti, antequam grande illud Platonicae Theologiae uolumen ederem tuo nomini dedicatum, in quo adhuc superest nonnihil quod examinatione indigeat, edere, si tibi placuerit, argumentum. Non ut huiusmo di argumento quasi quodam Theologiae praeludio exercitatus accedas prom