Latin
706
Ficino, Opera omnia 706-2
Unproofread scanNot analysed yet
ptior ad ludendum, cum mihi uidearis ipsam ludi palmam iam consecutus, sed ut hoc interim pignore admonitus memineris, &meminisse me tibi debere, quod iamdiu iure promiseram, &soluere quandoque uelle, quod debere cognosco. Praesertim cum non tàm hoc ipsum debeam, quia promisi, quàm id promiserim, quia cuncta debebam. Tres II. Tres contemplationis Platonicae gradus. Res uerò sunt praecipui contemplationis Platonicae gradus. Primus quidem à corpore per animam ascendit ad Deum. Secundus autem consistit in Deo. Tertius denique ad animam corpusque descendit.