Latin
709.5 to 709.8
Ficino, Opera omnia 709.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Imò sit infinitus actus qui idem est ac illa potestas, non sit semper in actu, alius certè nullus erit. Si est semper in actu potentia quaedam sua natura omni carens, actu quae est infinitè passiua, id est, materia, proculdubio est semper in actu potestas illa quae actus est totus, atque est efficax infinitè, à qua passiua potentia sit possitque pati &patiatur. Sed quid curiose inenteque quaerimus, utrum possibile uerummue sit in uniuerso esse immensum bonum nec ne? Cum nihil sit possibilius ueriusque, eò quo nihil potest poten tius cogitari. Non esset autem immensum bonum, nisi esset in eo quicquid melius iudicatur ut sit. Atque excedere mens nostra cogitatione, affectu, quib. per boni gradus absque fine progreditur, principij summi naturam, siquid boni cogitari posset quod in eo non esset, ac nisi illud esset immensum. Quid plura? si in summo principio omnium atque fine, ubi summopere inuenitur quicquid est appetendum, summa bonitas est, &summa ipsa bonitas idem est prorsus ac summa potentia ueritasque, sequitur quicquid cirea ipsum melius iudicatur possibilius fore, imò iam uerius esse. Omnino autem meminisse oportet, potentiam alicuius boni capacem, esse reuera aliquid, atque in re aliqua uera fundari, praeterea dependere ab alio quodam quod iam actu id habeat bonum, rursum quod actu bonum possidet ab alio proficisci, quod actu sit ipsum bonum actusque cuius libet actus. lbx De luce Dei, ac de umbra materiae. Aeterum alicui fortasse uidebitur natura illa in qua qualitas non discemitur à substantia sine forma luceque esse. Sed meminerit ille probauisse nos ad formam in se existentem ascendendum esse, est ergo illa substantia forma. Profecto sicut in rerum infimo, id est, materia prima idem est esse, &informe tenebrosumque esse, sic in summo idem est esse, &formosum lucidumque esse, imo formam lucemque esse. Materia enim apud Mosem, tenebrarum abyssus est formarumque informe subiectum.