Latin
709.9
Ficino, Opera omnia 709.9
Unproofread scanNot analysed yet
Deus lux abyssus luminum, formaque fons formarum. Materia infinita est patiendi potentia. Deus infinita uirtus agendi, imò infinitus est actus. Illa ergo potentia est potentiarum omnium quae in patiendo uersantur. Hic actus est actuum. Et sicut in numero de materia uerè dicitur materia, neque forma haec est, neque illa, ita de Deo innumerabiliter dicitur &uerè dicitur, Deus haec forma est &illa. Vna materia est umbra rerum umbratilium infima. Vnus Deus lux summa luminum. Materia ob nimias tenebras ignota est, Deus ob nimiam lucem est incognitus.